Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Respondente tibi uulgo et lacerante senatu,
  2. Teque domo propria pictum cum fascibus olim,
  3. Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
  4. An haec humilitas? est humilitatis imago.
  5. Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
  6. Rumor et ad nostras peruenit publicus aures
  7. Te dixisse: dea, erraui, ignosce, rediui.
  8. Dic mihi si ualeas, cum talia saepe rogares
  9. Et ueniam peteres, quae tecum uerba locuta est ?
  10. Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
  11. Haec iterum repetis nec te delinquere sentis.
  12. Quid mereare uide: minus esses forte notandus,
  13. Si tantum hoc scires et in hoc errore maneres:
  14. At cum uericolae penetraueris ostia legis
  15. Et tibi nosse Deum paucis prouenerit annis,
  16. Cur linquenda tenes aut cur retinenda relinquis?
  17. Nilque colis, dum cuncta colis: nec corde retractas,
  18. [*]( 21 didici FH, dicis c 23 papiro F, papire H 24 calmine H 25 abyssiaco F, ab isiacis v orbem FH 26 risus oris corr. in oris risus F m. 2, risus urbis fort. 28 putet et primo Fl 29 ymnos FH 31 domum propriam Il, donum proprium F olim FH, ante v 32 nunc] num FH canonam Hx 33 an haec scripsi, haec tna FH est scripsi, ot FH, sed c imago est FH haec tua non pietas est sed pietatis imago coni. Oxon. 36 dea corr. in deis F m. 2 ignoscere diui FH1, ignoscite diui H2 37 dic F, da H 39 carentis H 43 iuricole U 44 prouenerit FH, accesserit v 45 liquenda F*, relinquenda H )
    304
  19. Vera quid a falsis, quid ab umbris lumina distant.
  20. Philosophum fingis, cum te sententia mutet:
  21. Nam tibi si stomachum popularis monent ira,