Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Consuit euulsas pecudum de Discere pelles
  2. Operiens nudos calidis de uestibus artus.
  3. Ergo ubi coniugio sese iam fidus Adamus
  4. Esse uirum sensit, nomen genitricis amatae
  5. Exhibet uxori. binos qui germine factus
  6. Continuo genitor diuersis nuncupat orsis.
  7. Atque Cain hic nomen habet, cui iunctus Abelus:
  8. Innocuas multa seruabat cura bidentes,
  9. At alius curuo terram uertebat aratro.
  10. Hi cum perpetuo ferrent sua dona tonanti,
  11. [*]( 111 labentem B 113 calcent OeMer (Tertull. II p. 775) 114 suadelis R, loquelis Morelius et v 118 cessitque R 127 ortis B 130 calidos R 131 menbra frigerent B 133 opperiens Fdbricim 136 bino Morelius et v 138 cuius R 139 multa B, huius Morelius et v 140 at R, ast v )
    288
  12. Dissimiles fructus sensu suadente dedere.
  13. Nam prior uberibus fuerant quae prosata glebis
  14. Optulit: ast alius miti se deuouet agno,
  15. Exta gerens sincera manu adipemque niualem.
  16. Confestimque placet Domino pia uota tuenti.
  17. Quod propter gelida Cain incanduit ira.
  18. Quem Deus adloquio dignatus talibus infit:
  19. Dic mihi, si rectum uiuas et noxia cernas,
  20. Degere non possis contracto a crimine purus ?
  21. Desine mordaci fratrem disperdere sensu,