Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Vertice ut abiecto pronus post crura uirorum
  2. Serperet, ut calcet dum labens comminus instat.
  3. Femina fraudigeris misere decepta suadelis,
  4. Praecipitur duro discrimine ponere partum
  5. Seruitiumque sui studio perferre mariti.
  6. Tu uero cui uisa fuit sententia uerax
  7. Coniugis, immiti cessit quae uicta draconi,
  8. Deflebis miserum per tempora longa laborem:
  9. Nam tibi triticeae surget pro germine messis
  10. Carduus et spinis multum paliurus acutis,
  11. Vt cum uisceribus lassis et pectore maesto
  12. Plurima sollicitos praestent suspiria uictus,
  13. Donec in occiduo uenientia tempore mortis,
  14. Vnde geris corpus, terrae reddare iacenti.
  15. His actis Dominus trepidis dat taedia uitae,
  16. Deiectosque procul sacratis dimouet hortis
  17. Obuersosque locat medioque eliminat igni,
  18. In quo perceleri Cherubim euoluitur aestu,
  19. Dum calidus deferuet apex flammasque uolutat.
  20. Quis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,