Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Qui tibi ceu Domino subiectus colla praebebit.,
  2. Nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua
  3. Atque ubi deprensum deserto in gramine uidit,
  4. Elidit geminis fraudans pia guttura palmis.
  5. Quod factum Dominus caelo speculatus ab alto
  6. Disquirit quonam terrarum degat Abelus?
  7. Ille negat positum custodem se fore fratris.
  8. Cui Deus effatur: nonne uox sanguinis eius
  9. Ad me missa sonat celsamque ascendit ad axem?
  10. Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto:
  11. Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
  12. Inuiso male dicta tibi commissa negabit
  13. Semina et absumtis fructum non proferet herbis,
  14. Torpidus ut multo collidens membra tremore
  15. [*]( 142 fracto R 145 manu sincera gerens v 152 praebebit R, datoros Morelius et v 154 ibi B 155 fraudans R, frangens coni. Pamelius 156 caelo] celso Fabricius 159 nonne R, nnmnam Fabricius et v 164 assnmtis ν. — )
    289
    II SODOMA.
  1. Iam Deus omnipotens primaeui crimina saecli
  2. Vindice diluuio cunctis aboleuerat undis,
  3. Quot caelum spargit, terra euomit, expuit aequor,
  4. Hactenus et liquido poenas decernere pactus
  5. Excidio, quotiens hiemem conduceret aer,
  6. Frenandis uarium pluuiis mandauerat arcum