Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. talia dum clamat: Excedit poena reatum
  2. tanta! deus, dimitte metum. morboque medere.* [*]( 15 )
  3. ilicet adnuitur; sed castris femina trusa
  4. exulat atque tabem septenis passa diebus
  5. inlaesos recipit laetis cum uultibus artus [*](450 )
  6. consuetoque dehinc plebis celebratur honore.
  7. At Iudaea phalanx promissa ad praemia tendens
  8. signa mouet castraque dehinc Pharanis in aruis
  9. conlocat et tuto conponit moenia uallo. [*]( 2 ) [*]( 3 )
  10. illic sidereo conpulsus mittere fatu [*](455 )
  11. bissenos iuuenes, tribuum quos esse tribunos
  12. diximus anterius. qui terram urbesque Chanannas
  13. ocius inspicerent sociisque exacta referrent.
  14. [*]( 22 )
  15. illi abeunt saltumque petunt Ematha uocatum
  16. permensi[que] deserta heremi Chebronaque lustrant, [*](460 )
  17. quam populi tenuere feri Sesique Thalique. [*]( 24 )
  18. ut uentum ad uallem, iam tum quae consita ficis,
  19. [*]( \\ 302 aaron L aron.C imHt-B 303 parca B praccortn 304nostrae] nrae (lineola om.) B omite roris B 306 deest B 307 custodi et] «) custodia π 308 uatis M praecibus L 310 laetiferam AC loetiferam B q. C 313 metum B mptum C deest A 314 illicet BC trussa B 316 intaesQs B u Itibus A 317 caelebratur L 318 iudea falanx BC 319 qu A faranis A faraonis BC 320 collocat C toto Z, componit <\' conponet -K 32! copulsus C 322 iuuenis B 323 interius B cannanas B 324 socii .4 exaeta A referent A1B 325 petent A 326 pennensique] que om. A 327 f. Sesi Thalamique 328 quae] q. BC facis B )
    128
  20. dulcibus et malis, sed quae lapidosa uocantur
  21. seu granata magis, laeta cum uite uirebat.
  22. ex hac poma ferunt signum latura fidei [*](465 )