Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. perspicuoque deum lustrare et cernere uisu.
  2. ambiguum nihil est nullaque aenigmata uerbis
  3. sunt inserta meis: confesso me fero uultu:
  4. ille igitur potuit domini regnantis honorem
  5. cernere et inuisum mortali aduertere lumen. [*](430 )
  6. et uestros inter non quiuit ponere motus
  7. mitificam pacem tristesque abolere susurros?" [*]( 9 ) [*]( 10 )
  8. uix haec ediderat, cum raptim nube remota
  9. ira uenit domini Mariamque amplexa. trementem
  10. perculit et toto perfundit corpore lepram. [*](435 )
  11. [*]( 273 acthyopissa C 275 moHumentaJ J.C\' moniineuta x dei atque) iuuat dei et x 276 sednlus C uatis AC 277 silensj si plebs i 281 cognate gente A 282 summa A 285 -B f 136, r 2 med. acc6moda <-\' 286 perspiciatur aq; et (q et A) L 288 cun A 29S enigmata tu 294 me fero B uer me fero A me fore C 297 non q: uit B 298 tri-)[*]( 285-779 ABC «u=J.Br, L= AB) )[*]( stis L abolere? absoluere BC absoluit uere A 299 ediderat p dederat 10 iube B 301 percutit 7., )
    127
  12. haec exempla uidens Aaron conterritus iniit: [*]( 11)
  13. Parce, precor, domine, iramque auerte nocentem .
  14. peccatumque meum nostraeque omitte sororis.
  15. [*]( 12 )
  16. fecimus ignari: nostros quod percutit artus,
  17. uerberat et sensus, id mors ne missa sequatur, [*](440 )
  18. ultrix nequitiae, custodi et consule nobis!. [*](13 )
  19. nec mora, cum uates precibus dat corda fraternis,
  20. supplicibus uotis domini medicamina poscens
  21. letiferam ob pestem, totos quae sparsa per artus
  22. germanae tristi torquebat uiscera. morsu. [*](445 )