Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. atque etiam ex aliis. diues quae prompserat aruum.
  2. ingentem lenti detondent palmitis uuam
  3. transuersoque dehinc nitentes fuste reportant:
  4. [*]( 26 )
  5. atque quaterdenis trepida cum cura diebus
  6. praeteritis tandem, fuerant quae uisa, reportant, [*](470 )[*](29 )
  7. terrorem addentes, dum dicunt moenia uasto [*](34 )
  8. edita suspectu gentesque inmensa. leuantes
  9. ad caelum capita, ueluti cum plurima quercus
  10. stipitis annosi stellatis iungitur astris.
  11. [*](1) Frangitur his populus, sensuque adfectus amaro [*](475 )
  12. triste gemit largoque umectat flumine uultus. [*]( 3 )
  13. talia dum memorat: ,,O semper laude ferendi
  14. digna uiri, quos nulla mali tam grandis imago
  15. terruit et solita functos tellure locauit!
  16. quos nec triste solum calidis ambussit harenis, [*](480 )
  17. et multum tolerata sitis mannaeque minutal:
  18. dulce quidem. sed felle madens. quia non iuuat artus,
  19. adfecit grauiore fame. cui sola coturnix
  20. iungitur. et tenui consumit corpora uictu.
  21. at non in Pharia quondam regione manentes [*](485 )