Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. inde ubi iam croceo radiauit uesper ab axe,
  2. crebra niuis ritu caelo delapsa coturnix,
  3. congerie cumulata graui, camposque iacentes
  4. castrorumque situm cunctis mirantibus inplet.
  5. quin etiam primo cum se lux reddidit ortu, [*](675)
  6. [*]( 14 )
  7. niuosos dat manna cibos, quae farre minuto,
  8. sunt coriandra uelut, totis defluxit ab astris. [*]( 16 )
  9. quam iussi carpsere manu ratione legendi
  10. certa uiri. ne quis forsan plus condere mallet,
  11. quam iusti mensura cibi est. quae sufficit uno [*](680)
  12. [*]( 18 )
  13. quoque die, nec uana Sella sollertia quemquam [*]( 20 )
  14. plus iusto posuisse domi; nam sole calente
  15. putria multimodo uitiantur uerme polenta. [*]( 22 )
  16. hoc solum nequeunt geminae disperdere luces,
  17. quae festo mandenda die parasceue prompsit, [*](685)
  18. quem sanctum iubet esse deus nullumque laborem
  19. sustentare homines, quotiens lux illa recurrit, [*]( 23 )
  20. sabbata quae memorant lentae concessa quieti. [*]( 25 )
  21. quin etiam cunctis penitus haec cognita res est,
  22. septima quaque die nullum descendere uictum, [*](690)