Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. caelestis quem messis habet; quia cura sagaci [*]( 27 )
  2. progressi per rura uiri camposque iacentes.
  3. nil praeter undantes uentorum flatibus herbas
  4. intuiti, sinibus uacuis referuntur ad aedes. [*](695)[*]( 32 )
  5. ac ne forte dei tantum monumenta uiderent,
  6. ad quos missa fuit melliti muneris esca, [*]( 33 )
  7. clauditur auratae quiddam munimine thecae,
  8. quod uideat generanda manus olimque futura
  9. \'ac uenerata deum uictum miretur auorum. [*](700) [*](1 )
  10. post haec signa mouent longumque educitur agmen
  11. ad uitam, quae sole calens atque indiga lymphae [*]( 2 )
  12. mordaces populum fecit depromere uoces
  13. in procerem, dum poscit aquam; nec murmure solo, [*]( 4 )
  14. sed paene est grassata manu; nam saxa sacerdos [*](705)
  15. in semet iaculanda timens emittit ad altum
  16. uerba deum siccisque implorat syrtibus amnes. [*]( ó )
  17. ilicet instinctus domini sententia magni
  18. maiores pariter natu praecedere mandat;
  19. tum uirgam capit adsuetam, qua sistere fluctus [*](710)
  20. nouerat et medio pontum diducere uallo;