Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. poscentes permitte uiros, quia tristius esse
  2. accisis nil posse cibis sententia nostra est, [*]( 4 )
  3. et saturos seruire iuuat.. post talia dicta
  4. profatur uates, socio sermonis Arone:.
  5. II Quid tantum indomito uoces iactare tumultu [*](655)
  6. et proceres uexare iuuat? quid poscere uictum,
  7. quem solus praestare potest, qui sidera fecit? [*]( 6 )
  8. sed tamen occidua cernetis lampade solis
  9. esse deum, uobis cuius pro munere panis
  10. mittitur e caelo; qui uos, Mareotide fusca [*](660)
  11. inplicitos dudum, laetos nunc mittit ad agros.
  12. [*]( 580 quaeue p quae A que C quae] q. C 581 famis C 583 plusquam] magis plusquam C quae] q. AC cdminus C 584 loetum AG 585 posit\' C positi A corr. it 587 desint: e ex 8 C desinit A 589 arenas AG 592 quin] cum A 593 grandeue AC tuis A farum AC 595 quia tristius] qua artius A 596 accisis J accessis C nihil A 597 iubat post A illac post C 598 uatis AC 599 tumultus A 600 iubat A 603 pro jc per AO 604 e caelo] aecelo C mariotide A 605 implicitos Cinplicitis A ad agnos C )
    78
  13. quare agite et primo redeuntis lumine solis
  14. insuetas libate dapes mannamque caelestem. [*]( 7 ) [*]( 8 )
  15. iurgia nam populi, nostris non congrua factis,
  16. in dominum sunt missa magis, qui pascere sueuit, [*](665)
  17. quidquid alit, longoque educit saecula pastu." [*]( 10 )
  18. haec ubi disseruit, dominus de nube superna [*]( 12 )
  19. emicuit meliore die uictumque caelestem
  20. despondit cunctis, quem messis nescia fraudis
  21. progenerat nulloque extinguit semina fuco. [*](670)