Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- in dominum sunt missa magis, qui pascere sueuit, [*](665)
- quidquid alit, longoque educit saecula pastu." [*]( 10 )
- haec ubi disseruit, dominus de nube superna [*]( 12 )
- emicuit meliore die uictumque caelestem
- despondit cunctis, quem messis nescia fraudis
- progenerat nulloque extinguit semina fuco. [*](670) [*]( 13 )
- inde ubi iam croceo radiauit uesper ab axe,
- crebra niuis ritu caelo delapsa coturnix,
- congerie cumulata graui, camposque iacentes
- castrorumque situm cunctis mirantibus inplet.
- quin etiam primo cum se lux reddidit ortu, [*](675) [*]( 14 )
- niuosos dat manna cibos, quae farre minuto,
- sunt coriandra uelut, totis defluxit ab astris. [*]( 16 )
- quam iussi carpsere manu ratione legendi
- certa uiri. ne quis forsan plus condere mallet,
- quam iusti mensura cibi est. quae sufficit uno [*](680) [*]( 18 )
- quoque die, nec uana Sella sollertia quemquam [*]( 20 )
- plus iusto posuisse domi; nam sole calente
- putria multimodo uitiantur uerme polenta. [*]( 22 )