Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. inuisum tolerare diem. solemque calentem
  2. siccus ferre potest, nulla quem temperat umbra?
  3. quin potius, si nostra moneat discrimina sensus,
  4. dux grandaeue, tuos. Nilum Pharumque rogamus
  5. redde tuis, cunctosque dehinc iterare labores [*](650)
  6. poscentes permitte uiros, quia tristius esse
  7. accisis nil posse cibis sententia nostra est, [*]( 4 )
  8. et saturos seruire iuuat.. post talia dicta
  9. profatur uates, socio sermonis Arone:.
  10. II Quid tantum indomito uoces iactare tumultu [*](655)
  11. et proceres uexare iuuat? quid poscere uictum,
  12. quem solus praestare potest, qui sidera fecit? [*]( 6 )
  13. sed tamen occidua cernetis lampade solis
  14. esse deum, uobis cuius pro munere panis
  15. mittitur e caelo; qui uos, Mareotide fusca [*](660)
  16. inplicitos dudum, laetos nunc mittit ad agros.
  17. [*]( 580 quaeue p quae A que C quae] q. C 581 famis C 583 plusquam] magis plusquam C quae] q. AC cdminus C 584 loetum AG 585 posit\' C positi A corr. it 587 desint: e ex 8 C desinit A 589 arenas AG 592 quin] cum A 593 grandeue AC tuis A farum AC 595 quia tristius] qua artius A 596 accisis J accessis C nihil A 597 iubat post A illac post C 598 uatis AC 599 tumultus A 600 iubat A 603 pro jc per AO 604 e caelo] aecelo C mariotide A 605 implicitos Cinplicitis A ad agnos C )
    78
  18. quare agite et primo redeuntis lumine solis
  19. insuetas libate dapes mannamque caelestem. [*]( 7 ) [*]( 8 )
  20. iurgia nam populi, nostris non congrua factis,