Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- hoc solum nequeunt geminae disperdere luces,
- quae festo mandenda die parasceue prompsit, [*](685)
- quem sanctum iubet esse deus nullumque laborem
- sustentare homines, quotiens lux illa recurrit, [*]( 23 )
- sabbata quae memorant lentae concessa quieti. [*]( 25 )
- quin etiam cunctis penitus haec cognita res est,
- septima quaque die nullum descendere uictum, [*](690) [*]( 606 redeuntes A 607 sinistr. R A 610 quicquid C 618 respondit C missis A 615 croceor adiauit C 616celo.8. C est om. A dilapsa A C corr.p 618 implet C 619 cum se ltuc primo A 620 quae A q. C 622 carpere C 623 certauere C Mere C 624 uno C uni A 625 solertia C 626 domu A calenti C 627 patria C 628 gemini disperdere A geminandis perdere C corr.p 629 mandata A parasceua A promisit AC corr. p 681 quoties C 632 quae n quam AC 683 paenitus A 634 discendere A )
- caelestis quem messis habet; quia cura sagaci [*]( 27 )
- progressi per rura uiri camposque iacentes.
- nil praeter undantes uentorum flatibus herbas
- intuiti, sinibus uacuis referuntur ad aedes. [*](695)[*]( 32 )
- ac ne forte dei tantum monumenta uiderent,
- ad quos missa fuit melliti muneris esca, [*]( 33 )
- clauditur auratae quiddam munimine thecae,
- quod uideat generanda manus olimque futura
- \'ac uenerata deum uictum miretur auorum. [*](700) [*](1 )
- post haec signa mouent longumque educitur agmen
- ad uitam, quae sole calens atque indiga lymphae [*]( 2 )
- mordaces populum fecit depromere uoces
79