Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. et sanos praestare queo." post Elima uentum est
  2. fontibus inriguam, bis sex qui forte meabant
  3. frondentes inter palmas, quae uertice celso
  4. motabant septem denos per nubila conos. [*](630)
  5. [*]( 1 )
  6. ac postquam ad Sinum positis sunt otia castris
  7. trita uilis, quintoque dehinc decimoque uiantes
  8. [*]( 548 Surum] sursum A siccura p secr.111 AC 549 diesJ diues A 550 comati A torreat A terrebat C 551 mirram A 553 Vibantes C 555 fonte C fontes A carr.l) 556 linquentia C 557 possent C 559 gignerat C 561 infectos n mella A 562 deus J dei A 564 quaequej quae A sincera A 565 sumseris A quae] q. C accomoda C 568 dampnorum C 570 curis A 571 poste lima A ;,i3 quacj q. C 574 vu. C conos p chunos C cunos A l )
    77
  9. deproperant per opaca die, de mense secundo, [*](2 )
  10. extremam gemuere famem, dum uocibus altis [*]( 3 )
  11. obiurgant uexantque ducem: "Quae tanta malorum [*](635)
  12. causa fuit? quaeue esse potest? quae tristior esse
  13. praeualeat, quam dira fames, quam spiritus ardens
  14. arentes inter fauces mortemque praesentem,
  15. quae dilata grauat plus quam quae comminus instat?
  16. atque utinam nobis letum sors una dedisset [*](640)
  17. Aegypto positis tum, cum substantia uictus
  18. larga fuit cunctis, nullo mussante seorsum,
  19. quod desint alimenta sibi? nunc degimus istic,
  20. est ubi uita grauis, etiam si tristia non sint.
  21. ergo ualet quisquam squalentes inter harenas [*](645)