Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. undantes cernunt latices, quos pectore fesso
  2. libantes longe iaciunt; quia praegrauis unda
  3. obsessas fauces sensu torquebat amaro. [*](610)
  4. quod uitium propter fontem cognomine signant [*]( 24 )
  5. et fremitu denso uatem liquentia poscunt
  6. flumina, quae calidos possint mollire uapores. [*](25)
  7. ille deum poscit; nam qua licentia fluctus
  8. gigneret, astrigera dominus nisi mitteret aula? [*](615)
  9. confestimque capit quo sedat tristia lignum
  10. pocula, et infecto perfundit melle fluores.
  11. illic iusta deus, librato examine lancis.
  12. iura dedit, temptans procerem, dum talia dicit: [*]( 26 )
  13. "Si mea quaeque memor sincero in pectore dicta [*](620)
  14. sumpseris, ut facias, quae sint accommoda uitae,
  15. corde gerens mandata dei, nil triste per aeuum
  16. perpetiere tuum, nec te iactura grauabit
  17. damnorum morbique trucis; distabis ab omni
  18. clade mali, quaecumque feram uastauit Aegyptum. [*](625)
  19. quandoquidem ego sum dominus, qui pectora curo [*]( 27 )