QVOD HVMILIS IN PRIMO ADVENTV SVO VENIRET.
Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei cui reuelatum est? adnuntiauimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines. homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem: quia auersa est facies eius, inhonoratus est et non est conputatus. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus esse illum in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. [*]( 4 Mich. 5, 1. 7 Matth. 2, 1 sq. 13 Es. 53, 1 sq. ) [*]( 2 soluere septem Bv signacula] signa LMv 3 betlem A, bethlcm ML (item 1. 4), bethlehem idem B 4 michean M illius om. Mo ephratha LMB, efretanum A numquid MB, quid A, num L, non u 5 proeedit A 6 procossionis AB, in margine tn. 2 add. in M 7 a om. L 8 iudeae B, iudaee L, iudae AM; cf. test. II29 herodes M1 9 uenerunt 3t, aduenerunt ALB; cf. 1. c. hierusolima A, ierosolima B, «thierusolymam M fab eras.) 11 et ecce A uenimus cum muneribus v, 14 domiuiLv; xvolov LXX adnuntiatum est B 18 ferre] terrae L iniirmitatem B 19 conputatus conputatus A 20 portauit ex portat M m. 2 doleuit ex dolet M m. 2 essc ex illum B illum esse v 22 fatinora M 23 doctrine M et liuore v -nos sanati A (ἡμεῑς ἰάϑημεν LXX), omnes sanati B, sanati LMo. )
78
omnes sicut oues errauimus, homo uia sua errauit. et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea, quod uexatus est, non aperuit os suum. Item apud eundem: Non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum, et fuit Dominus auxiliator meus. Item illic: Non clamabit, neque audiet quisquam in plateis uocem eius. arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet sed in ueritate proferet iudicium. fulgebit et non quassabitur, quoadusque ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes credent. Item in psalmo XXI: Ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis. omnes qui uidebant me subsannabant me et locuti sunt labiis et mouerunt caput: sperauit in Domino. eripiat eum: saluum faciat eum, quoniam uult eum. Item illic: Exaruit uelut testum uirtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis. Item apud Zachariam: Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram eius aduersari ei. et Iesus erat indutus uestimenta sordida et stabat ante faciem ipsius angeli et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem eius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo. et dixit ad eum: ecce abstuli iniquitates tuas. et induite eum poderem et inponite cidarim mundam super caput eius. Item
[*]( 3 Es. 50, 5 sq. 6 Es. 42, 2 sq. 11 Ps. 21, 7 sq. 15 Ps. 21,16. 16 Zach. 3, 1 et 3 sq. ) [*]( 1 omnes om. B a uia MBv dominus LMBv 6 deus LMB; ϰύϱιος illic] apud eundem LMBv 7 clarnauit M quisquam A, quisLMBv harundinem MB 8 linum] lignumBMl fumigantem AB 11 credunt B2 XXI] uicessimo L 12 obprobrium AB, ma- ledictum LMv hominis Mv plebis] populi Lv me uidebant LMv 13 subsannabantAB, despiciebant LMv et om. B in labiis Lv 14eripiet B, liberet M; eripiat eum om. L saluum faciet B, saluet L; saluum f. eum om. M quoniam] quam A 15 illic] ille A aruit LMv tamquam B tcsta LMv uirtus] fortitudo L 16 adhaesit AB, adglutinata est LMv 19 auersari Ml erat om. M sordida»#** M (ab eo eras.) stabant scripsit Baluzius et stabat...1. 21 ab eo om. Ml, add. in margine m. rec. 20 ipsius] eius M . stabat L 21 uestimenta eius M 22 indulte A eum eras. in M poderem BL2M\'1, podorem LlA, pudorem Ml 23 in ponite *t inponite A (e eras.). cidarem A ) 79
Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit se, factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris.
QVOD IPSE SIT IVSTVS, QVEM IVDAEI OCCISVBI ESSENT.
In Sapientia Salomonis: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum: quoniam dissimilis est aliis uita illius, et mutatae sunt uiae eius. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum. uideamus ergo, si sermones eius ueri sunt, et temptemus, quae euentura sunt illi. contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt et errauerunt: excaecauit enim illos malitia ipsorum et nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam: Videte, quomodo iustus perit, et nemo intellegit, et uiri iusti tolluntur, et [*]( 1 Phil. 2, 6 sq. 11 Sap. 2, 12-17. 19-22. 24 Es. 57, 1 sq. ) [*]( 1 apostolus om. LMBv 2 rapina A semet ipsum Lv; cf. test. in 39 3 inaninit MB similitudinem MBv hominum Lv 4 ut Let Ms. I. m. 2 obaedicns A, obediens Bv 6 ut sit **• L, quod est v 7 omnes ALBM1, omne M*v genus A curuentur M, Rectatur a et (ante terrestrium) om. LBv 8 iesus christus Bv 9 doi patria est B 10 iustus ABM? 8. l., christus LMl 11 solomonis dicit MB 12 inntilis A, insuauis LMBv: δύσχϱηστος LXX traductionem B 16 uiae ex uitae L eius.4, illivsLMBv 17 et continet MBv 18 profert M 19 habere M 8. I. m. 2 ante patrem, patrem se habere Bv eius A, illiusXMBv sint Bl 20 uenturaXBr tormenta L1 21 et prob. pat eius om. M 22 eius A, illius LBv 23 et excaecauit L )
80
nemo recognoscit. a facie enim iniustitiae sublatus est iustus, erit in pace sepultura eius. De hoc ipso in Exodo ante praedictum: Innocentem et iustum non occides. Item in euangelio: ludas paenitentia ductus sacerdotibus et senioribus dixit: peccaui tradens sanguinem iustum
QVOD IPSE DICTVS SIT OVIS ET AGNVS, QVI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
Apud Esaiam: Sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est: natiuitatem autem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius et ipsos diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima eius, et inter facinerosos deputatus est. et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam prophetam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc uidi meditationes eorum. ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius, et nomen eius non erit in memoria amplius. Item in Exodo dixit Dominus Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ouem per domos tribuum, ouem sine uitio, perfectum, masculum, anniculum erit uobis. ab agnis et haedis [*]( 3 Ex. 23, 7. 4 Matth. 27, 3 sq. 8 Es. 53, 7-9 et 12. 18 Hier. 11,18 sq. 23 Ex. 12, 3 et 5 sq. ) [*]( 1 iustitiae B saluatus L et erit Lv, erit enim MB 3 in euangelio om. B 4 paenitentia ductus iudas B ductus] actus A 6 qui ex quod L 7 passionis eius B 8 oues A ductus MB 9 tondente se MBv, tondentem A sed m eras aperit L, apperuit M in faumilitate add. m.2inM 10 autem om. Ba 11 ennarabit A, enarrauit MB 12 abductus Lltf, ex adductus A m. 1, adductus Bv seppultura A1 13 quia] qui B 14 insidias ore suo] dolus fuit in ore eius M deuidet A 17 facinorii A 18 prophetam om. LMBv 20 ad uictimam om. B 21 in panem] pane A; cf. test. II20 eradicemusB, tollamus M a] deM terram L 22 memoriam ALMl 23 dixit dominus otn. LMBv 24 domos om. M, domum B tribum M 25 annicnlus M I et om. L ab haedis M Bv )
81
accipietis, et occident illum omne uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam et accipient de sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis: et edent carnes ista nocte assatas igni et azyma cum picridibus edent. non edetis de eis crudam neque coctam in aqua, nisi assatas igni, caput cum pedibus et interaneis: nihil derelinquetis ex his in mane et ossum non confringetis ab eo. quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. sic autem comedetis eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris: et edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in Apocalypsi: Et uidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. et ueni et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. et cum accepisset librum, quattuor animalia et uiginti quattuor seniores prostrauerunt se ante agnum habentes singuli aureas citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantauerunt canticum nonum dicentes: dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et emisti nos de sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et eos regnum Deo nostro sacerdotesque
[*](11 Apoc. 5, 6 sq. ) [*]( 1 omnis MB uulgus] populus M 2 uesperum B accipiant M sanguine eius Mv pones A 3 in quibus om. B edent ex dent L in om. B 4 istas A, ipsas MB, ipsa v azima A pigridibus L, amaritudine MB, lactucis agrestibus scripsit Erasmus 5 edetis] edentis A eo ex eis M m. 2 cruda B, crudam carnem M cocta B aquam Ml assatas] assas A, assata LB, assatam Mv 6 iteraneis A relinquetis M, derelinquentes A 7 his] eis Bv ossum BM1, os ALMH ab] ex 11 derelicta M 8 usque om. B comedetis] manducabitis B 9 caligae] calciamenta MB uestra MB 10 baculi M et bacula... uestris om. B 11 est enim Bv in (post uidi) om. AL 12 et (ante in) om. B 13 tamquam A, quasi LMBv 14 orbem terrae] omnem terram A 15 dextra 1J dei] om. MB, de in L eras. in throno] supra thronum B 17 aureas om. Mv 18 phateras M susplicationum A 19 nouum canticum LMB 20 es domine v accipere] aperire L signacula A, signa LMBv 21 redemisti Mv de] deo L, om. v 22 eos AL, fecisti nos MBv dno A sacerdotes quae AL, et sacerdotes quae B, et sacerdosque M ) [*]( m. ) [*]( 6 ) 82
fecisti, et regnabunt super terram. Item in euangelio: Altera die uidit Iohannes Iesum uenientem ad se et ait: ecce agnus Dei, ecce qui auferet peccata mundi.
QVOD IDEM ET LAPIS DICTVS SIT.
Apud Esaiam prophetam sic dicit Dominus: Ecce ego inmitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum: et qui crediderit in eum non confundetur. Item in psalmo CXVII: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. a Domino factus est hic et est mirabilis in oculis nostris. hic est dies, quem fecit Dominus: exultemus et laetemur in eo. o Domine, saluum me fac, o Domine, bene prospera. benedictus qui uenit in nomine Domini. Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. ortus nomen est ei: quoniam lapis, quem dedi ante faciem Iesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt. Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis. Item apud Iesum Naue: Et accepit lapidem magnum et statuit eum illic contra Dominum et ait Iesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste audiuit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad uos hodie: et erit ipse uobis in testimonium in nouissimo dierum, quando recesseritis a Deo uestro. Item in Actibus apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israel: ecce nos hodie interrogamur a uobis super benefacto hominis infirmi, in [*]( 1 Io. 1, 29. 5 Es. 28,16. 8 Ps. 117, 22 sq. 13 Zach. 3, 8 sq. 16 Deut. 27, 8. 17 Ios 24, 26 sq. 23 Act. 4, 8 sq. ) [*]( 2 uidet L, uidi A I iohannis A iesu Ml ecce agnus dei om. A 3 et ecce v aufert Bv, tollit M 5 prophetam om. LMBv 6 sion om. A 7 mundum summum A 8 lapidem AB, lapis LMv reprobarunt L1 10 factum M hic] iste Lv, istud M sed ud in rcw. et est om. A in ras. mirabilis AMI, mirabile M2 B, admirabilis Lv hic est] haec est AM, iste LBv quam M 11 laetemur] iucundemur Lv eo MlLB, ea AMl saluum...prospera om. M saluum me fac AB, salua igitur I/v 12 bene prospera AyB, bene prosperare A1, dirige igitur Lv benedictus est LMB 14 ortus] oriens Mv ei estLB 15 oculis B 16 scribe B 17 iesu ALM 20 audit AL deo B 21 et om. L 22 actis LMB 23 petrus petrus princeps A israel audite Mv )
83
quo iste saluatus est. sit uobis omnibus notum et omni populo Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem Deus suscitauit a mortuis, in illo iste in conspectu uestro sanus adstat, in alio autem nullo. hic est lapis qui contemptus est a uobis qui aedificabatis, qui factus est in caput anguli. non est enim nomen aliud sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluari nos. Hic est lapis in Genesi, quem ponit Iacob ad caput suum, quia caput uiri Christus, et dormiens uidet scalam ad caelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, et angeli ascendebant et descendebant: quem lapidem consecrauit et uncxit sacramento unctionis Christum significans. hic est lapis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumine collis, quando Iesus Naue contra Amalech dimicabat, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Iesu, id est diabolus a Christo uictus est. hic est lapis magnus [in Basilion primo], super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boues reporta uerunt. hic est lapis [in Basilion primo], quo Dauid frontem Goliae percussit et occidit, significans diabolum et seruos eius inde prosterni uictos scilicet ea capitis parte, quam signatam non habent: quo signo nos et tuti sumus semper et uiuimus. hic est lapis, quem cum alienigenas Israel
[*]( 1 aalnus B omnibus nobis no.tum A o I!ras. 2 quia ex quique B njuarei LMB, nazorei A\' 3 ezcitauit LBM, sed ex in ras, in M 5 quem aedificabitis M, aedificantibus Bv factus] poaitus MB 6 nomen enim B caelo] saeculo L 7 nos saluos fieri B 9 uidit A, uidens M pertinguentem A, pertinentem L1 10 constitus L 11 diBcendebant AI L 13 sedet Ml cacuminem M\' 14 collis] montis B biesum nauae A 15 dimicauit v et (ante sacr.) om. A 16 ab-.. uictus est om. L 17 in basilion primo uncis inclusi 18 prima L, libro I. BM* quem] quae A archa B 19 allofllis A 20 portauerant B Item bic v lapis item AL, ille lapis B basilion] regno- rum A prima L, om. v 21 et M 8.1. m. 2 et occidit om. A 23 uic- toe A, uicto LMB, uicta v eam c. partem BMl et Oxon. 24 haberet MB uirtuti ex tuti A m. 2 semper sumus v 25 cum ponit post istrahel A alienigena LBM1 uicissent M ) [*]( 6* ) 84
uicisset, statuit Samuel et appellauit nomen eius Abennezer id est lapis auxiliator.