Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

QVOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET INPLERET TOTAM TERRAM.

Apud Danihelem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio eius imaginis metuenda et elata stabat contra te: cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea aut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus, ita ut nihil remanserit in illis, et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus et inpleuit totam terram.

QVOD IN NOVISSIMIS TEMPOEIBVS IDEM MONS MANIFESTARETVR, SVPER QVEM GENTES VENIRENT ET IN QVEM IVSTI QVIQVE ASCENDERENT.

Apud Esaiam: Erit in nouissimis temporibus manifestus mons Domini et domus Dei super uertices montium et exaltabitur super colles, et uenient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et nuntiabit nobis uiam eius, et ambulabimus in illa. de Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem: et iudicabit inter gentes et redarguet populum [*]( 5 Dan. 2, 31 sq. 19 Es. 2, 2 sq. ) [*]( 5 danihelam AMl, danihel LB etcce M 6 eius] huius M lata MB cuius As. I. 7 bono auro A 8 faemora eius MB ex parte] partim M, parte B et sic loco proximo 9 abscissus LMB 10 ferreos et] om. A, ferreos B 11 comminuet M eos om. B comminutatim B factum] fractum Oxon. 12 testae A et facta MBv 13 in aera estate M, intra aestate B uentilabit A 14 ita om. A remanserint L in A, om. B, ex Lv et 8. I. m. 2 M 18 quisque L ascenderent M m. 2 ex acciderent 19 ot erit B manifestum L1 . 20 dnl ex dno L 23 nuntiauit M \\ annuntiabit B eius om. A ambulauimus Ml 24 prodiet A, procedet LMBv 25 iudauit M populos B )

85
multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces et iam non discent pugnare. Item in psalmo XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in uano animam suam nec iurauit proximo suo in dolo. hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. haec est generatio requirentium illum, quaerentium faciem Dei Iacob.

QVOD IPSE SIT SPONSVS ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QVA FILII SPIRITALES NASCERENTVR.

Apud Iohel: Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremiam: Et auferam de ciuitatibus Iuda et de quadriuiis Hierusalem uocem laetantium et uocem gaudentium, uocem sponsi et uocem sponsae. Item in psalmo XVIII: Et ipse tamquam sponsus procedit de thalamo suo: exultauit ut gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. Item in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi nonam nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo, a Deo [*]( 2 Ps. 23, 3 sq. 10 Ioel. 2, 15 sq. 14 Hier. 16, 9. 16 Ps. 18, 6 sq. 20 Apoc. 21, 9 sq. ) [*]( 1 lancias A 2 etiam LB non non L pugnare] belligerare B XXIII] XXII L 3 adscendet LBv; cfr. test. III79 aut] et L quiMI 4 mundus L qui] quiaAf 5 nec] et non LMv in dolo proximo suo MB, subdole proximo sibi Lv hic] iste LMv accepietJ.1 6 sa- latare LM haec est] ista LMv generatio] natiuitas LMv 7 requirentium illum (eum B) querentium AB, eorum qui eum quaerunt, qui quae- Tunt LMfJ 8 et ecclesiam A post ecclesiam eras. suam in M 9 spiritaliter MB 10 scite L 11 congregate MB 12 lactentes v 13 enbicvloAML\'1, cubi. Ll, cubili Bv ieremian M 14 quadruuiis B, quadruum A 16 tamquam] uelut LMv 17 procedit A, procedens B, egrediens LMv uelud LM gigas v ad currendam uiam AMB, uiam currere Lv 18 caelo] caeli Lv egressio] profectio L decursua M, decursio Lv 19 nec] et non LM se abscondat] lateat LMv calorem (a om.) L )

86
habentem claritatem Dei. Item in euangelio secundum Iohannem: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante ipsum. qui habet enim sponsam sponsus est: amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi. Huius rei mysterium ostensum est apud Iesum Naue, quando iussus est excalciare se, quod scilicet sponsus non ipse esset erat enim in lege, ut quisque nuptias recusaret calciamentum deponeret, calciaretur uero ille qui sponsus fu turus esset — Et factum est, quomodo fuit Iesus in Ierico, circumspexit oculis et uidit hominem stantem ante faciem suam et frameam haerentem in manu eius et dixit: noster es aut aduersariorum? ille autem dixit: ego sum dux uirtutis Domini, nunc adueni. et Iesus cecidit in faciem ad terram et ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? et ait dux uirtutis Domini: solue calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. Item in Exodo Moyses iubetur calciamentum deponere, quod nec ipse sponsus esset: Et adparuit ei angelus Domini in flamma ignis de rubo: et uidit, quoniam rubus ardebat igni, rubus autem non cremabatur. et dixit Moyses: transiens uidebo hoc grande uisum, cur utique non crematur rubus. ut uidit autem, quoniam accedit uidere, uocauit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. qui dixit: quid est? et dixit: ne accesseris huc nisi solueris calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. et dixit [*]( 2 Io. 3, 28 sq. 11 Ios. 5, 13 sq. 19 Ex. 3, 2 sq. ) [*]( 1 claritatem M sed clari in ras. sec A, cata LMBv et ita semper 3 hierusolimis AM, hierosulimis L 4 ipsum] illum v enim habet n 7 iesu ALM iustus L 9 quisquis v 11 quomodo ALBVM1 (cf. p. 73, 8), quando M1, cum n fuit ALBV, uenit M, esset v hiericho ALM*, iericho B 12 circum inspexit A 13 haerentem] habentem M, tenentem v aut] an MBv 14 autem om. B 15 tunc M aduenl et] adueniet A, adueniens MB procidit M 16 imperas] dicis M 17 tu stas M 19 deponere] soluere M 20 uidet LBM1 21 ardebat AM*, strdietLMlB, arderet v 22 quur L utique] utroq. L 23 acciditL 24 eum L 8. i. uoce autem expuncta mose mose L 25 ne] nec A hoc LMl 26 tu stas M )
87
ei: ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Hoc autem manifestum est in euangelio secundum Iohannem: Et respondit illis Iohannes: ego quidem baptizo in aqua: in medio autem uestrum stat, quem uos ignoratis: ipse est enim, de quo dixi: post me ueniens homo ante me factus est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere. Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum , quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiant illi. beati serui quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. Item in Apocalypsi: Regnauit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus et exultemus et demus ei claritatem, quoniam uenerunt nuptiae agni et uxor eius se praeparauit.

QVOD CRVCI ILLVM FIXVRI ESSENT IVDAEI.

Apud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant uias non bonas sed post peccata sua. Item apud Hieremiam: Venite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius. Item in Deuteronomio: Et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. Item in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, [*]( 3 Io. 1, 26 sq. 7 Luc. 12, 35 sq. 11 Apoc. 19, 6 sq. 15 Es. 65, 2. 17 Hier. 11, 19. 19 Dent. 28, 66. 21 Ps. 21,17 sq. ) [*]( 1 patris tui LMBfJ; cf. LXX:$aeds rov ncciQog tJOV abraham et LMv 2 et (ante deus) om. LBv hac A manifestum AL1 B, manifestatumL\'lMv 3 illi B iohannis A 4 uos baptizo MB qui medio uestrum stat et sqq. exhibet W in (ante medio) om, WM uestro L uos on,. L 5 ignoratis A, non nostis WLMB, nescitis v ueniet ex ueniens M. qui ante WM, sed qui s. 1. m. 2 in M 6 corrigiam om. A calciamenta A B 7 lucan WM praecincti fJ 9 ut] et W 10 illi] eir beati] felices WL illi om. W 11 apocalypsis JB regnabit W 12 ei om. B gloriae claritatem Wv 13 nuptiae eius et uxor agniilf praeparauit se M, parauit se B 14 illum om. L 15 tota die ezpandi m. m. M 18 pane AWL; cf. test. II15 eradamus] euellamus M terram A uitam om. A 20 credis AWMX dies ante uitae eras. iftM 21 et foderuntZ pedes meos WLv 22 uero] autem WLMv conaiderauerunt AB, contemplati sunt WLMv conspexerunt AB, uidenuit WLMfJ )

88
diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem. tu autem, Domine, ne elongaueris auxilium tuum a me, ad defensionem meam respice. eripe a framea animam meam et de manu canis unicam meam. libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. Item in psalmo CXVIII: Confige clauis de metu tuo carnes meas. Item in psalmo CXL: Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite a facie Domini Dei, quoniam prope est dies eius: quia parauit Dominus sacrificium suum, sanctificauit uocatos suos. Item apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt. Item in psalmo LXXXVII: Et clamaui ad te, Domine Deus meus, tota die, expandi manus meas ad te. It em in Numeris: Non quasi homo Deus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Vnde in eu.angelio Dominus dicit: Sicut Moyses exaltauit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum habeat uitam aeternam. [*]( 7 Ps 118, 120. 8 Ps. 140,2. 9 Soph. 1, 7. 12 Zach. 12,10. 13 Ps. 87, 10. 15 Num. 23, 19. 17 Io. 3,14 sq. ) [*]( 1 et diuiserirat Mv sibi ponit post uestim. mea WLMv sortem miserunt WLv 2 elonginquaueris WL1 a me om. WL 3 ad defensionem meam respice AB, in auxilium meum intende (adtende L) WLv, om. M eripe A, erue B, libera WLMv framea AB, gladio WLMv et de...meam om. M 4 meam] natiuitatem meam W ui s. I. m. 2 libera A, salua WLMBv de A, ex WLMBv 5 unicornuorum A, unicornium MBv, sed in M um m. 2 8. I. I unicornis W, unicornius L enarrabo WLMv 6 media WMB ecclesia WMB, ecclesiarum L 7 claues M metu tuo] meturio W, timore tuo B carni meae M 8 CXL] CXXVIII B alleuatio WLMv manum AWM 9 BolfoniaeAB, sofooias W 10 faciem (a om.) W apparauit v 11 suum om. W uocitosA, electos WLMBv 12 intuebantur WM 13 LXXXVII] LXXXVIALB etclamaui A, exclamaui WLMBv; cf. LXX: xal IxtxQaga 14 deus meus om. WLMv erpandi A, extendi WLMBv; cf. LXX: διεπέτασα ad te manus meas WLMv 16 minas om. B patiturum A deinde A 17 heremo] deserto B oportet et L 18 homines W eum A, filium WLMBv: cf. Graec. )
89