Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Epistula VIII.

Didicimus secessisse benedictum Papatem Cyprianum a Crementio subdiacono, qui a uobis ad nos uenit certa ex causa, quod [*]( 1 fratrum w T, fratruum E1 2 a uobis V 3 nostri M, nostra ENTv gentium Y 4 et] ut V nos om. Ev quiete MN 6 si] dni sit T ante uenire E dominus om. E ostenderet T 7 ueniant N; mihi aut om. N aut et melius E 8 laetius ... uiduarum et om. E deus NV, dns TM prius et om. M dominus esse decreuit Manu- thu 10 sumptos N 11 propia MT cumpresbiterum T 12 demisi T 13 acoluthum T, acolitum N, accolytum E 14 prumptius M 15 et nostri ... admonete om. EMNT. — Ad clerum propter curam pauperum explicit EMT, om. N. — ) [*]( Epist. VIII. — Incipit rescribens Celerino Luciano T, Epistola confes- Borom de erigendis lapsis et ad penitentiam prouocandis qp, Celerini responsio ad Lucianum de cura pastoris et ad obuiandum idolatriam. Celerinus Luciano salutem w, Alia rescripta p. — 19 dicimus (f) papam v, om. to1 aom. (i cremenio p 20 diacono tpw ex om. fi quod] quos T ,)

486
utique recta fecerit, propterea cum sit persona insignis t et inminente agone quem permisit Deus in saeculo colluctandi causa aduersarium simul cum seruis suis, uolens etiam angelis et hominibus certamen hoc manifestare, ut qui uicerit coronetur, uictus uero reportauerit in se sententiam quae nobis manifestata est. et cum incumbat nobis qui uidemur praepositi esse et uice pastorum custodire gregem, si neglegentes inueniamur, dicetur nobis quod et antecessoribus nostris dictum est, qui tam neglegentes praepositi erant, quoniam perditum non requisiuimus et errantem non correximus et claudum non colligauimus et lactem eorum edebamus et lanis eorum operiebamur. denique et ipse Dominus implens quae erant scripta in lege et prophetis docet dicens: ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ouibus meis. mercennarius autem et cuius non sunt propriae oues, cum uiderit lupum uenientem, relinquit et fugit, et lupus dispargit eas. sed et Simoni sic dicit: diligis me? respondit diligo. ait ei: pasce oues meas. hoc uerbum factum ex actu ipso quo cessit cognoscimus, et ceteri discipuli similiter fecerunt.

Nolumus ergo, fratres dilectissimi, mercennarios inueniri, sed bonos pastores, cum sciatis tum non minimum periculum incumbere, si non hortati fueritis fratres nostros stare in fide immobiles, ne praeceps euntes ad idololatriam funditus eradicetur fraternitas. nec enim hoc solum uerbis uos hortamur, sed discere poteritis a [*]( 12 Io 10,11. 12. 17 Io. 21,15. ) [*]( 1 pterea p cum] quod v imminenti (i 2 dnT p cum aduersario v 3 seruo suo T 5 portauerit cpco manifesta cppic cum om. (t 6 incumbant Tcp, incumbit fi pastorem T, pastoris rptJ 7 custodirem T inueniantnr tpw 8 neglegenter \'PI\' 10 clodum (i collegauimus T, collegimus p et om. lţJ lac tpwv, lactantem", 11 operabamur T, operiemur p 12 scripta erant 10 docet om. pw dixit (i 15 oues proprie cp10 uidet tp relinquet T 16 et dixit fugit w eas] oues ą>tO 17 sic om. (i 18 faotum est gv acto T<p pto quo gestum,.. 20 uos fratres dilectissimi w, f. d. uos v mercenarii p inuenire v 21 boni n tum om. ϕμ 22 fuerimus p ueetroB Oxon. fidem T 23 in praeceps (t,v euntes) iens Oxon. ydolatriam ϕμ, idolatria Tfi 24 solum haec (i uerbis om. w hortamur uos y )

487
pluribus a nobis ad uos uenientibus quoniam ea omnia nos Deo adiuuante et fecimus et facimus cum omni sollicitudine et periculo saeculari ante oculos plus habentes timorem Dei et paenas perpetuas quam timorem hominum et breuem iniuriam, non deserentes fraternitatem et hortantes eos stare in fide et paratos esse debere ire cum Domino. sed et ascendentes ad hoc quod conpellebantur reuocauimus. ecclesia stat fortiter in fide, licet quidam terrore ipso conpulsi, siue quod essent insignes personae siue adprehensi timore hominum, ruerunt: quos quidem separatos a nobis non dereliquimus, sed ipsos cohortati sumus et hortamur agere paenitentiam, si quo modo indulgentiam poterint recipere ab eo qui potest praestare, ne si relicti fuerint a nobis, peiores efficiantur.

Videtis ergo, fratres, quoniam et nos hoc facere debetis, ut etiam illi qui ceciderunt, hortatu uestro corrigentes animos eorum, si adprehensi fuerint iterato confiteantur, ut possint priorem errorem corrigere, et alia quae incumbunt uobis, quae etiam et ipsa subdidimus, ut si hi qui in hanc temptationem inciderunt coeperint adprehendi infirmitate et agant paenitentiam facti sui et desiderent communionem, utique subueniri eis debet: siue uiduae siue thlibomeni qui se exhibere non possunt siue hi qui in [*]( 1 plures T a] ex to ad nos TtO, a dõ uos (i nenientes T, conneniente p ea] mea T 2 iuuante p 3 plus om. tpfiw \'4 magis quam p., quem to 5 eos stare] extare (i 6 debere om. tptcv sed et] sedent T, sed tpfi, sed et te 10 ascendentes] accedentes fi, dentes w ad om. w, ab p. 7 compellebatur fJI, conpellabantnr T ecclesia stat T, ecclesia ista tp, et ecclesiam istam w, ecclesias ut p. fortiter om. v m fidem \'P, starent in fide fi, in fide roborauimus to 8 terrori Tp perflona T 9 timore apprehensi tp ruemnt] uererentur (pwv seperatoe tp 10 derelinquimus tpfiw sed et (i et cohortamur (t, om. tp 11 si] sed tp poterint Tp, petierint to, poterunt tpv, cf. Lachm. in Ouuum I, 146 n. 15 12 reciperint T, consequi (sed ante poterint) p ne si) nisi Tw delicti tp 13 peiores se T, priores to 15 etiam] et cum tam tp hortato T nostro p 16 Bi] iam p. ut (i, om. Ttpw priore errore T 17 corripere (i alios p qui (i incombant tp quae om. w; quae etiam om. tp et om. p 18 si ii w, sibi Tp, si tp" hac temptatione Ttpw inciderent p, coeperunt Ttpfiw 19 apprehensi tp infirmitati T, affirmitati tp agent p, 20 eis om. (i 21 thlibomeni coni. Bosquetus, thilbomeni p., clidomeni T, chlidomeni \'Pw, clinomeni coni. Pamelins hii tp )

488
carceribus sunt siue exclusi de sedibus suis utique habere debent qui eis ministrent: sed et catecumini adprehensi infirmitate decepti esse non debebunt, ut eis subueniatur. et quod maximum est, corpora martyrum aut ceterorum si non sepeliantur, grande periculum imminet eis quibus incumbit hoc opus. cuiuscumque ergo uestrum quacumque occasione fuerit effectum hoc opus, certi sumus eum bonum seruum aestimari, ut qui in minimo fidelis fuit constituatur super decem ciuitates. faciat autem Deus, qui omnia praestat sperantibus in se, ut omnes nos in his operibus inueniamur. salutant uos fratres qui sunt in uinculis et presbyteri et tota ecclesia, quae et ipsa cum summa sollicitudine excubat pro omnibus qui inuocant nomen Domini. sed et nos petimus mutua uice memores sitis nostri. sciatis autem Bassianum peruenisse ad nos: et petimus uos, qui habetis zelum Dei, harum litterarum exemplum apud quoscumque poteritis transmittere per idoneas occasiones, uel uestras faciatis, siue nuntium mittatis, ut stent fortes et inmobiles in fide. optamus uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

Epistula VIIII.
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S.

Cum de excessu boni uiri collegae mei rumor apud nos incertus esset, fratres carissimi, et opinio dubia nutaret, accepi [*]( 1 excudi to, expulsi p. de] a tr i 2 caticumini T, cathecumini qppto in infirmitate (i 3 debebunt] habebunt p. quid cp 4 grandis periculis T 5 immineat p eis] his p. cuiusque (i; cuiuscumque ... hoc opus om. tpto 6 effectum fuerit (i 7 existimari p. minimo om. tp 8 fuit] erit,.,. super om. to decem] XI to facit (il 11 cum ex con T 12 omnes T nos] uos v 13 autem] at eum (i basianum Tp 15 exempla (i apud] ad (iv potueritis (i 16 uestra p mutatis to 17 et om. M in fide om. tc fratres om. to 18 semper om. to- Scribens Celerinus Luciano explicit T, om. ϕμw. ) [*]( Epist. VIIII. — Ad clerum de excessu episcopi eorum V, Incipit (epistula Cypriani add. IT) scribentis (scribens o) Romae clero (ad clerum T) de redicione (de redditione IT, om. M) episcopi urbici (urbicini o) EIMoT, om. CD. — 23 esse M notaret T )

489
a uobis litteras ad me missas per Crementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso eius exitu instruerer, et exultaui satis quod pro integritate administrationis eius consummatio quoque honesta processerit. in quo uobis quoque plurimum gratulor quod eius memoriam tam celebri et inlustri testimonio prosequamini, ut per uos innotesceret nobis quod et nobis esset circa praepositi memoriam gloriosum et nobis quoque fidei ac uirtutis praeberet exemplum. nam quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est et salutare cum se episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum.

Legi etiam litteras, in quibus nec qui scripserint nec ad quos [*]( I ) scriptum sit significanter expressum est. et quoniam me in isdem litteris et scriptura et sensus et chartae ipsae quoque mouerunt ne quid ex uero uel subtractum sit uel inmutatum, eandem ad uos epistolam authenticam remisi, ut recognoscatis an ipsa sit quam Crementio hypodiacono perferendam dedistis. perquam etenim graue est, si epistulae clericae ueritas mendacio aliquo et fraude corrupta est. hoc igitur ut scire possimus, et scripturam et subscriptionem an uestra sit recognoscite et nobis quid sit in uero rescribite. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. [*]( 1 a uobis accepi m crimentium EIMo 2 instrueret Ml, instruer T 4 quoque uobis o sed quoque s. l. m. 2 7 propositi Tx m a nobis Elm 8 quanto m sequentiam T, consequentium Y 9 est et] et omv 12 litteras alias T, alias litteras EIMom nec] ne M scripserit quis (qui m) Elm, qui (quia Io) scripserit MTIo quos] uos T 14 hisdem EaMoTm, iisdem Iv carthae ET ipae ETM 15 ne] nec T sustractum Tl uel] uellit T mutatum T 16 autenticam I ut] ut com T recognouiscatis T 17 ipse E 18 graues T 19 et] uel Y 20 subscriptione T uestra manu Y 22 ualere bene ualete T, bene ualere nalete M — Epistula Cypriani rescribentis (scribene EM) Romae clero de redditione episcopi urbici (urbicl T) explicit EJfT, om. Jw, Explicit de redicione urbicini episcopi o. — )

490

Epistula X.
CVPRIANVS MARTVRIBVS ET CONFESSORIBVS IESV CHRISTI DOMINI NOSTRI IN DEO PATRE PERPETVAM S.

Exulto laetus et gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide et uirtute uestra, in quibus mater ecclesia gloriatur, gloriata et nuper quidem cum confessione perstanti suscepta paena est quae confessores Christi fecit extorres. confessio tamen praesens quantum in passione fortior, tantum clarior et maior in honore est. creuit pugna, creuit et pugnantium gloria. nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis estis ad aciem prouocati, fortes et stabiles ad maximi certaminis proelium prompta deuotione prodistis. ex quibus quosdam iam conperi coronatos, quosdam uero ad coronam uictoriae proximos, uniuersos autem quos agmine glorioso carcer inclusit pari et simili calore uirtutis ad gerendum certamen animatos, sicut esse oportet in diuinis castris milites Christi, ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta deuincant, quia maior est qui est in nobis quam qui est in hoc mundo, nec plus ad deiciendum potest terrena paena quam ad erigendum tutela diuina. probata res est certamine fratrum glorioso, qui ad tormenta uincenda ceteris [*]( Epist. X. — Incipit (thibari add. L) ad martyras et confessoree (feliciter add. 22) CLQB, Incipit ad martyras P, Incipit epistula Cipriani ad Silnauum et Begianum martyres in metallo constitutos N — 2 iean christi] in christo Pv 3 000 (dni R) nro PRv in] et in Pv deo] dno NB patre om. CLM (exh. Q) 5 et] ac v gloriatur] gratolator P 6 gloriata corr. in glorificata M m. 2, gloriata es B,. gloriata est v, om. P et om. B cum confeBsione quidem P perstante N, perstantes P, per tantos C, perstantibus M (perstanti Q) 7 quae confessores] qui confessione C 8 quanta PB" in passione CLB tanto PB" 9 honorest B, honore P 10 acie] icie B magis ac magis v 11 ad a.] ab a. L 12 proelium] praeciom C prodidistis CN, redistis v 13 iam om. CNB iamiamque proximos Pv 14 autem quos] uero P agmine] cognomine C 15 et] ac v regendum PB 16 oportuit P fidem fidei tirmitate P sed te add. m. 2 17 non m. terreant om. N 18 qui om. B pest in nobis C, in nobis eet Pv 19 est om. P 21 gloriosum N )

491
duces facti exemplum uirtutis et fidei praebuerunt congressi in acie, donec acies succumberet uicta.

Quibus ergo uos laudibus praedicem, fortissimi fratres? robur pectoris uestri et perseuerantiam fidei quo praeconio uocis exornem? tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed uobis potius supplicia cesserunt. finem doloribus quem tormenta non dabant coronae dederunt. laniena grauior ad hoc diu perseuerauit, non ut stantem fidem deiceret, sed ut homines Dei ad Dominum uelocius mitteret. uidit admirans praesentium multitudo caeleste certamen Dei et spiritale, proelium Christi, stetisse seruos eius uoce libera, mente incorrupta, uirtute diuina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos. steterunt torti torquentibus fortiores et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra uicerunt. inexpugnabilem fidem superare non potuit saeuiens diu plaga repetita, quamuis rupta conpage uiscerum torquerentur in seruis Dei iam non membra sed uulnera. fluebat sanguis qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore sopiret. o quale illud fuit spectaculum Domini, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac deuotione militis eius acceptum, sicut scriptum est in psalmis spiritu sancto loquente ad nos [*]( 1 fidei et uirtutis N et] ac Pv aciem OBI, aciae Q 2 succumberetis R uicta om. R 8 for praedicent B 4 quo] qui C ezornati ex exomae C 5 toleratis C usque] utique P 8 laniena LR (Bed e corr. L), lanienda Q, laniendea N, lamentia C, quaestio v, om. P grauiora LQ perseuerauerit 01 9 fidemj finem R ut om. P ad deum C, a dno L uelociter NQ 10 admirata P 11 dei] certamen dei certamen Nv et om. NRv, qui C spiritali ex spiritalem Cm.2 praelio ex praelium C m. 2, premium N seruo N 12 telis] tales P, talis 01 13 fidei] fideles N credentis ClLRQ armati C torti] fortiter P 14 pulsantibus C ac laniantibus C, om. R ungulis P 15 ac] et Q ac laniata om. R ezpugnabilem P superare non] superant N 16 diu p. repetita] diu placere petita LN, dupla repetit ac C ruptam N 17 torquentur P 18 qui] cui N 19 ignem C glorios*e R (a eras.) 20 domino v, dS CR sublimen N 21 quam] quod P di R sed i corr., deo N ac deuotione om. P milites eius accepto P 22 sancto om. P ad ... monente om. N )

492
pariter et monente: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. pretiosa mors haec est quae emit inmortalitatem pretio sui sanguinis, quae accepit coronam Dei consummatione uirtutis.