Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quoniam uero legatus iste a uobis missus regredi ad uos festinabat et hibernum tempus urguebat, quantum potuimus ad [*]( 6 Pa. 72, 27. 9 Io. 17, 21. ) [*]( 1 copulatus uos M (copulat suos Q) 2 ad dum M (a dno Q) 8 unitatem Q 9 tu E s. I. 10 sint] unum sint If) 18 mandamus EI 18 animo M (anima Q) 19 et OIR. f) 20 loquenti* si E, loquentis Q 26 medela Elf) 27 ad E 8. 1. m. 2 )

813
scripta uestra rescripsimus. et quidem quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi apostoli eos qui ab haeresi ueniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime uos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea extitisse: cum et Marcion Cerdonis discipulus inueniatur sero post apostolos et post longa ab eis, tempora sacrilegam aduersus Deum traditionem induxisse, Appelles quoque blasphemiae eius consentiens multa alia noua et grauiora fidei ac ueritati inimica addiderit. sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post apostolos et post longam aetatem aduersus ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellauerint. ceteros quoque haereticos constat prauas suas sectas et inuentiones peruersas, prout quisque errore ductus est, postea induxisse: quos omnes manifestum est a semet ipsis damnatos esse et ante diem iudicii inexcusabilem sententiam aduersum semet ipsos dixisse. quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adiudicat et se ipse participem talibus faciendo condemnat?