Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nos uero ea quae a uobis scripta sunt quasi nostra propria suscepimus nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandauimus: neque obest utilitati. salutari aut eadem retexere ad confirmandam ueritatem aut et quaedam addere ad cumulandam probationem. si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a nobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo diuinus humanam naturam supergreditur nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus prophetarum ut multiplex et diuina sapientia per multos distribuatur. unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit reuelatum. qua ex causa necessario apud nos fit t ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conueniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut si qua grauiora sunt communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lauacrum salutare a diabolo uulneratis per paenitentiam medella quaeratur, non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intellegentiam delictorum suorum conuertantur et Domino plenius satisfacere cogantur .