Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus obseruare quae sint ab origine tradita et frustra apostolorum auctoritatem praetendere scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa multa alia diuinae rei sacramenta uideat esse apud illos aliquas diuersitates nec obseruari illic omnia aequaliter quae Hierosolymis obseruantur, secundum quod in ceteris quoque plurimis prouinciis multa pro locorum et hominum diuersitate uariantur, nec tamen propter hoc ab ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est. quod nunc Stephanus ausus est facere rumpens aduersus uos pacem, quam semper antecessores eius uobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi [*]( 3 prohibuerit ElM (prohibuerint Q) tradiderit EI, tradiderunt Q 4 responditis Q 5 ipsa heresis Q 8 sacrilega Q 9 apelles Iv 14 est EIQ2, t Q1, et M 15 semetipsos E 16 aduersus v 21 auctoritate Q 23 circa om. E 25 hierusolimis EQ, iherosolimis I 26 hominum coni. Baluzius, nominum EIQv 28 pace ex paschae E, paschae Q 29 aduersum Iv 31 fumans Q )

814
hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos execrati sunt et ut eos euitemus monuerunt. unde apparet traditionem hanc humanam esse quae haereticos asserit et baptisma quod non nisi solius ecclesiae est eos habere defendit.