Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Vide qua. inperitia tn reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro ueritate nituntur. quis enim iustius indignari contra alterum debuit ? utrumne qui hostes Dei adserit an uero qui aduersus hostes Dei pro ecclesiae ueritate consistit? nisi quod inperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam facile uertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat scriptura diuina: homo animosus parat lites, et uir iracundus exaggerrat peccata. lites enim et dissensiones quantas parasti per ecclesias totius mundi? peccatum uero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti? excidisti enim te ipsum, noli te fallere, si quidem ille est uere schismaticus qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit. dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti. nec te informare ad regulam ueritatis et pacis uel apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: obsecro ergo uos ego uinctus in Domino digne ambulare uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate, cum patientia sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae. unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis. [*]( 13 Prou. 29, 22. 21 Eph. 4, 1-6. ) [*]( 1 dices MQX 4 uiuere] uidere MQl 6 tu teripri, ut EIQ, om. v 7 iniuBtius E 9 aduersus] aduersus eum qui Iv dei] dei asserit EIfJ consutit Q, consentit EIv, contendit coni. BotUh 13 parat I sed 8. l. uel parit 16 scidisti otn. EQ 17 ipsum] scidisti add. Q 20 pacem MQl 29 qui super omnes om. EQ 30 per ex super M (per Q) )

826