Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Haec apostoli mandata et monita salntaria quam diligenter Stephanus impleuit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco seruans. quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis uario discordiae genere rumpentem, modo cum orientalibus, quod nec uos latere confidimus, modo uobiscum qui in meridie estis, a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper dilectionis et caritatis memor praeciperet fraternitati uniuersae ne quis eos in domum suam reciperet, ut uenientibus non solum pax et communio sed et tectum et hospitium negaretur. hoc est seruasse unitatem spiritus in coniunctionem pacis, abscidere a caritatis unitate et alienum per omnia fratribus facere et contra sacramentum et uinculum pacis furore discordiae rebellare. apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. excutiamus potius id de quo cummaxima quaestio est. qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. sed quid ait apostolus Paulus? unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. si autem fides una est, utique et Dominus unus. si Dominus unus est, consequens est dicere quia t unus est. si autem haec unitas quae separari omnino et diuidi non potest etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus? ut quid illos haereticos et non christianos uocamus? porro cum nobis et haereticis nec Deus unus sit nec Dominus unus nec una ecclesia nec fides una, sed nec unus spiritus aut [*]( 5 diacordis E 6 confldemas Ql (confidimuB MQ\') 12 coninnctione Ev 13 abscindere v alienum se v 14 aincalum pacis M, contnmacis Q sed corr., contumacis E, fidem contnmacis Iv 15 reuellare MlQ 18 cummaxima EQ1, cnmmazime MQ\', tum maxima I, maxima v 19 legitimam Q 22 unum baptisma om. EQ 23 unum] unus EQ 25 unus] nnns est v 26 quia unus EIQa, quia si unus MQl, quia unitas coni. Pamelius; quia dens unus coni. Routh; fort. quia spa unus 28 nt] ant cowi. Bouth; sed ut quid — ένα τί \' )