Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ybi ergo erit quod scriptum est: ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis, si relicto ecclesiae fonte signato alienam aquam pro tua suscipies et profanis fontibus ecclesiam polluis P quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de uoragine et caeno illorum bibis et ipse ecclesiae sanctificatione purgatus alienarum sordium contactibus inquinaris? nec metuis iudicium Dei haereticis testimonium contra ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: falsus testis non erit inpunitus? quin immo tu haereticis omnibus. peior es. nam cum inde multi cognito errore suo ad te ueniant ut ecclesiae uerum lumen accipiant, tu uenientium errores adiuuas et obscurato lumine ecclesiasticae ueritatis tenebras haereticae noctis adcumulas, cumque se illi in peccatis esse et nihil gratiae habere se ac propterea ad ecclesiam uenire fateantur, tu. eis remissionem peccatorum subtrahis quae in baptismo datur, [*]( 17 Prou. 9, 18. 24 Pron. 19, 5. ) [*]( 8 quos om. 3f\' (exh. М\'Q) 4 sibi potestatem sibi E 5 habendo MQ1 8 ut MQ1, et EIQ2v 14cumom. I dieant MQ\' 17 abstine te] abstinete E 19 aqua M (aquam Q) suscipis Q2EIv 21 imbibis I, inibis E, uiues M, uiuia Ql 29 in om. MQl )

825
dum dicis eos iam baptizatos et extra ecclesiam ecclesiae gratiam consecutos. nec intellegis animas eorum de manu tua exquiri cum iudicii dies uenerit, qui sitientibus ecclesiae potum negasti et uolentibus uiuere causa mortis fuisti, et insuper indignaris..