Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nos etiam illos quos hi qui prius in ecclesia catholica episcopi fuerant et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis adsumentes baptizauerant pro non baptizatis habendos iudicauimus. et hoc apud nos obseruatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos ueniunt tamquam alieni et nihil consecuti unico et uero ecclesiae catholicae baptismo apud nos baptizentur, ut lauacri uitalis regenerationem consequantur. et tamen multum interest inter eum qui inuitus et necessitate persecutionis coactus succubuit et illum qui sacrilega uoluntate audax contra ecclesiam rebellat uel in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia uoce blasphemat. et non pudet Stephanum hoc adserere, ut per eos, [qui] cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis lauacrum salutis.