Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis uenientes sine ecclesiae baptismo admissi sunt? si de saeculo excesserunt, in eorum numero qui apud nos catechizati quidem sunt, sed prius quam baptizarentur obierunt habentur, non modicum emolumentum ueritatis et fidei, ad quam relicto errore peruenerant, etsi consummationem gratiae consecuti non sunt morte praeuenti. qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur ecclesiae baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, ne per alienam praesumptionem in pristino errore manentes sine gratiae consummatione moriantur. ceterum quale delictum est uel illorum qui admittuntur uel eorum qui admittunt, ut non ablutis per ecclesiae lauacrum sordibus nec peccatis expositis usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem Domini, cum scriptum sit: quicumque ederit panem aut [*]( 7 Phil. 1, 18. 28 I Cor. 11, 27. ) [*]( 1 nonos Q*, non nos EIMQ1, non ut nos Baiuziua 3 in om. EIQ 4 omnem Q 6 apostolorum M (apostolum Q); item h 9 8 annuncietur Iv 11 tantum de fratribus Q per fidem EQ 12 oportiat M (oporteat Q) 17 numero] habentur hic inserit c catecizati I 18 habentur EIQhabentes MQI, habentur habent coni. Bigalttus; fort. habentur frnituri modicum coni. Maranus, modo dicunt EIQrJ; non modo discunt coni. BigaUius 25 admittunt u. e. qui admittuntur v )