Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Ad illud autem quod pro haereticis ponunt et aiunt apostolum dixisse siue per occasionem, siue per ueritatem Christus adnuntiatur, ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit apostolum in epistola sua qua hoc dixit neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum siue perfide secum loquentibus siue in fide sincera perseuerantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere et quid apostolus dixerit de ipso apostolo recognoscere.