Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quod autem pertineat ad consnetndinem refntandum quam uideantur opponere ueritati, quis tam nanus sit ut ueritati consuetudinem praeferat aut qui perspecta luce tenebras non derelinquat ? nisi si et Iudaeos Christo aduentante id est ueritate adiuuat in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta nona ueritatis uia in uetustate permanserint. quod quidem aduersus Stephanum uos dicere Afri potestis cognita ueritate errorem nos consuetudinis reliquisse. ceterum. nos ueritati et consuetudinem iungimus et consuetudini Romanorum consuetudinem sed ueritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab apostolis traditum est. nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper sic istic obseruatum sit ut non nisi unam Dei ecclesiam nossemus et sanctum baptisma non nisi sanctae ecclesiae conputaremus. plane quoniam quidam de eorum [*]( 2 aliud] aliud agit v quibus om. 11 (exh. Q) 4 participes E 9 gratia Q 11 oris M (foris Q) 13 incipient] uel incipiant I So I. 14 quae om. EQlM 16 nomen christi v 18 pertinet Iv refntandam Ev, reputandum Q; cf. p. 820,17 19 uidentui Iv 21 neritate] neniente add. Q 22 adiuuant Q noua] non M (noua Q) 29 sic om. EI )