Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit consequatur statim gratiam Christi: quando huic loco breuiter occurri possit et dici quoniam si in nomine Christi ualuit foris baptisma ad hominem purgandum, in eiusdem Christi nomine ualere illic potuit et manus inpositio ad accipiendum spiritum sanctum. et incipient cetera quoque quae apud haereticos aguntur iusta et legitima uideri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod uos in epistola uestra exsecuti estis non nisi in ecclesia sola ualere posse Christi nomen, cui uni concesserit Christus caelestis gratiae potestatem.