Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Atque ego in hac parte iuste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta ecclesiae collocata sunt, multas alias petrae inducat et ecclesiarum multarum noua aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. nam qui baptizantur complent sine dubio ecclesiae numerum: qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et ecclesiam illic esse confirmat. nec intellegit offuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae ueritatem qui sic prodit et deserit unitatem. Iudaeos tamen quamuis ignorantia caecos et grauissimo facinore constrictos zelum Dei apostolus habere profitetur. Stephanus qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat nullo aduersus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et adseueret per baptismi sacramentum sordes ueteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regeneratione caelesti filios Dei facere, ad aeternam uitam diuini lauacri sanctificatione reparare. quae si [*]( 2 lo. 20, 22. 28. ) [*]( 1 quando E 8. I. m. 2, om. Q 3 et om. M (exh. Q) 6 ordinationem Q 13 morte om. EI 14 aperta Q 22 obfnBcari Iv adoleri Q 24 ignorantiae EIQ 28 diceret Q eos J, eis EQ per om. M (exh. Q) 30 deo Q (dei M) 31 sanctificationem Q quae si MQI, qui si Q\'ł, qui Iv )

822
sic magna et caelestia ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac uindicat? et frustra iam dubitat in ceteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conueniat et orationes pariter cum eisdem misceat et altare ac sacrificium commune constituat.