Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod si baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae natiuitatis, non haeretici sed filii Dei conputandi sunt qui apud illos baptizantur. secunda enim natiuitas quae est in baptismo filios Dei generat. si autem sponsa Christi una est, quae est ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Deo filios. neque enim multae sponsae Christi, cum dicat apostolus: despondi uos uni uiro uirginem sanctam adsignare Christo, et: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populi tui, quia desiderauit rex speciem tuam, et: ueni sponsa de Libano, aduenies et pertransibis a principio fidei, et: ingressus sum in hortum meum, soror mea, sponsa. uidemus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera et fornicaria. unde nec potest filios Deo parere. nisi si secundum quod Stephano uidetur haeresis quidem parit et exponit, expositos autem ecclesia suscipit, et quos non ipsa peperit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit et ideo Christus Dominus noster unam esse manifestans sponsam [*]( 16 II Cor. 11, 2. 18 Ps. 44,11. 20 Cant. 4, 8. 21 Cant. 5,1 ) [*]( 3 diacone Q 6 tamquam IQ\'1, tantam MQI, tantum E 7 sordes abluantur scripsi, sorde saluantnr Q, sorde lauantur E, sordes lauentur Iv si] sin v 9 sps scs EIv qua om. E 12 non ** M ab eras. (non Q) heretici sed filii dei I, hereticis et fidei EQ 14 est] es M (est Q) 15 deo] dei EIv 16 multae sunt Bouth, 17 sanctam EQ, castam Iv 18 filiae M1 (filia Q sed a s. l.) 19 populum tuum M1 (populi tui MtQ) 23 una est Q 25 deo EIQ, dei Mv 26 si om. EI 27 pepererit v ) [*]( 52* )

820
suam et unitatis eius sacramentum declarans ait: qui non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit. si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo aduersus Christum sunt haeretici: et si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.