Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Decurramus uero breuiter et cetera quae a uobis copiose et plenissime dicta sunt festinante uel maxime ad uos Rogatiano diacono carissimo nostro. sequitur enim illud quod interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt utrum carnale sit eorum baptisma an spiritale. si enim carnale est; nihil differunt a Iudaeorum baptismo, quo sic illi utuntur ut eo tamquam communi et uulgari lauacro tantum sordes abluantur. si autem spiritale est, quomodo apud illos esse baptisma spiritale potest apud quos sanctus spiritus non est ? ac per hoc aqua qua tinguntur lauacrum est illis carnale tantum, non baptismi sacramentum.