Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a nobis necessario dictum est, quod ecclesia secundum canticum canticorum hortus sit conclusus et fons signatus, paradisus cum fructu pomorum. qui autem numquam in hunc hortum introierunt neque paradisum a Deo creatore plantatum uiderunt, quomodo de fonte qui intus inclusus est et diuino sigillo signatus est aquam uiuam lauacri salutaris praebere alicui poterunt? cum uero et area Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum ecclesiae Christi, quae tunc omnibus foris pereuntibus eos solos seruauit qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad ecclesiae unitatem perspiciendum, quemadmodum et Petrus posuit dicens : sic et nos similiter saluos faciet baptisma, ostendens quoniam quomodo qui cum Noe in area non fuerunt non tantum purgati et saluati per aquam non sunt, sed statim diluuio illo perierunt, sic et nunc quicumque in ecclesia cum Christo non sunt foris peribunt,. nisi ad unicum et salutare ecclesiae lauacrum per paenitentiam conuertantur.