Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quale est autem adserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in ecclesia nati? baptisma enim esse in quo homo uetus moritur et nouus nascitur manifestat et probat beatus apostolus dicens: seruauit nos per lauacrum regenerationis. si autem in lauacro id est in baptismo est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest quae Christi sponsa non est ? ecclesia est enim sola quae Christo coniuncta et adunata spiritaliter filios generat eodem apostolo rursus dicente: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lauacro aquae. si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lauacro eius sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit nec purgari nec sanctificari lauacro eius possit, filios Deo generare non posse.