Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Porro autem non per manus inpositionem quia nascitur quando accipit spiritum sanctum, sed in baptismo, ut spiritum iam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. ante eum Deus plasmauit, tunc insufflauit in faciem eius flatum uitae. nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. cum autem natiuitas christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius ecclesiae non est? ut habere quis possit Deum patrem, habeat ante ecclesiam matrem. cum [*]( 4 Tit. 3, 5. 9 Eph. 5, 25. 26. ) [*]( 2 enim esse] e enim C 4 seruaMt T 8 regenerat B, genere C1 10 ea] ea * T, eam L 11 aquae] in uerbo add. B ai] est exp. C 12 a om. C 13 haeresis B, quod heresis T quod 8. L, heresin L pritu nec L 8. l. 14 eius *\'w T (ftlio eras.) possit in posse corr. T filius ClTl generari T non] nec T s. l. 15 non] nc B inpositione JB. qui BC quando exp. C, tunc B 16 accepit C* sed] et B baptismo] ecclesiae baptismo Bv ut exp. C spiritum sanctum Cv iam om. C renatns C re 8. 1. 17 accipit C* factus LPT* ante] add. enim CT2v 18 dens eum fJ, dens C quod plasmanite C et tunc CTv sed in T et 8. I. insnfianit Bv ....22 parere ex parare C, praeparare P et ei qua et] ex qua Tl 23 nt] autem add. T 8. 1. 24 habeat] habere exp. C, om. v )

805
uero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Appelletis et ceterorum blasphemantium in Deum patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Iesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in patrem et Dominum Deum Christum.