Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Praeclara plane ac legitima traditio Stephano fratre nostro docente proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. nam in eodem loco epistulae suae addidit et adiecit: Ccum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.2 ad hoc enim malorum deuoluta est ecclesia Dei et sponsa Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta caelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur et id faciant christiani quod antichristi faciunt. quae uero est animi caecitas, quae prauitas, fidei unitatem de Deo patre et de Iesu Christi Domini et Dei nostri traditione uenientem nolle cognoscere? nam si idcirco apud haereticos ecclesia non est, quia una est et diuidi non potest, et si ideo illic sanctus spiritus non est, quia unus est et esse apud profanos et extrarios non potest: utique et baptisma quod in eadem unitate consistit esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab ecclesia. neque a sancto spiritu potest.