Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quod si haereses constat postmodum plures ac peiores extitisse et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum, ut haeretico manus tantum in paenitentiam inponatur et sic ei communicetur, et si baptisma non nisi unum est quod apud nos est et intus est et soli ecclesiae de diuina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est quaeue praesumptio humanam traditionem diuinae dispositioni anteponere nec animaduertere indignari et irasci Deum, quotiens diuina praecepta soluit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prophetam clamat et dicit: populus iste labiis honorificant me, cor uero eorum longe separatum est a me. sine causa autem colunt me mandata et doctrinas hominum docentes. item Dominus in euangelio increpans similiter et obiurgans ponit et dicit: reicitis mandatum Dei ut [*]( \' 20 Es. 29, 13. 24 Marc. 7, 13. ) [*]( 1 apostolo L 3 scripserint BOLIPT" cum hoc C nonei• • dom] non adhuc C 5 marcian 01 ponti*u* se C ..de ponto om. C mersisset et C magister cerdon] mercedem C 6 hycino L, hygino tunc B" urbem LT 7 sooutus] secuins B additisq. T q. 8. I., additit C criminis ex crim C augmentum C* 8 abrutius T 9 furorem] pudorem B 10 gracins 01 11 haeresis BClLTl plures et ex plurum se C 12 si om. B 13 haeretico] rebaptizato et non add. B tantum manus CTv penitentia C 14 quod exp. L quod a. n. est om. C 16 obstinationem (om. est) C 17 dispositione Tl 18 et indignari et C alterum et a. I. 19 soluet B eseiam P 20 honorificat CLaPT*v 23 et item T et 8. l. 24 obiurgat B mandata T post dei ras. 20-24 litt. Úł T ) [*]( III. ) [*]( 51 )