Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

A quacumque haeresi uenientem baptizari in ecclesia uetuit, id est omnium haereticorum baptismata iusta esse et legitima [*]( 1 spirante C1 2 opto ... ualere om. C 3 ualere uale N. — Ad (Explicit ad CP) Ianaiantun (inmanam C, iubanum T) de haereticis baptizandia (de h. bapt. om. LP) explicit CLNPT, Caecilii Cypriani ad Innaianum de baptismate hereticorum explicit B. — . ) [*](Epist. LXXIill. — Incipit ad Pompeium (Pomponium B) contra epistnlam Stephani (add. C: de hereticia baptizandis feliciter) BCLPT. - 5 pompeio] pomponio B 7 conplexi sumus Cv, conpleximus BP 9 quid] quae ex qui C 10 reecriptum ex rescripta T eius] eRis B exemplum] misi add. B 11 eius] ei C 12 ecclesiae C1 conantur T2 13 pertinente 01 14 adiunxit CPv 15 si quis BCv, si T sed exp. m. 2 ergo exp. T m. 3 quaecumq. B, qua«cu* C uenientem LPT1, uenienti T*, ueniret B, nenerit Cv 16 illi CTv 17 propie T\', prope C 18 baptizant pi, baptizent in paenitentia B, baptizentur Y 19 baptizari] add. B: in manum paenitentiae 20 id est] et Tin ras. baptisma T )

800
iudicauit. et cum singulae haereses singula baptianata et diuersa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans uniuersorum delicta in sinum suum coaceruata congessit. et praecepit nihil aliud innouari nisi quod traditum est, quasi is innouet qui unitatem tenens unum baptisma uni ecclesiae uindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat nihil innouetur, inquit, nisi quod traditum est. unde est ista traditio? utrumne de dominica et euangelica auctoritate descendens an de apostolorum mandatis adque epistulis ueniens? ea enim facienda esse quae scripta sint Deus testatur et praemonet ad Iesum Naue dicens: nonrecedet liber legis huius ex ore tuo, et meditaberis in eo die et nocte, ut obserues facere omnia quae scripta sunt in eo. item Dominus apostolus suos mittens mandat baptizari gentes et doceri at obseruent omnia quaecumque ille praecepit. si ergo aut in euangelio praecipitur aut in apostolorum epistulis uel actis continetur ut a quacumque haeresi uenientes non baptizentur, sed tantum manus illis inponatur in paenitentiam, obseruetur diuina haec et sancta traditio. si uero ubique haeretici nihil aliud quam aduersarii et antichristi nominantur, si uitandi et peruersi et a semet ipsis damnati pronuntiantur., quale est ut uideantur damnandi a nobis non esse quos constet apostolica contestatione a semet ipsis damnatos esse? ut nemo [*](11 Ios. 1, 8. ) [*]( 1 haeresis BLT1 et OØI. B 2 habent LTl cum erasin T omnium] hominum C 3 quo aceruata C, acernata T congessit C sed gee 8. L 4 is innouet] his in nomine ut C 5 baptigmum B 6 illi C, illic L qui anitatis utique B obliltus L, solitus T 7 profanet CT, profanae* P tinctionis] motionis C 8 de om. C 9 an de] unde B 10 ea uenieus O. sunt BCL\'" 11 praemonet] proponit ex praeponet C ad iMum nane om. B hiesum CP, iesnn L recedat B" 12 et] sed C2v 13 die et] die ac v 14 in eo om. C mandat mittens C 15 docere C 16 altervm in om. C 17 uel] aut Oxoit. actmis P, actibus v continentur B 19 haec om. T et T s. I., etiam et C et s. l 20 quam] nisi B adnersarie C1 21 si] et si T et s. I. ipsas C1 dampnado C 22 ut om. L quos] quod LTl 4 constat Os 28 nemo] ne L )
801
infamare apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probauerint aut eis sine ecclesiae baptismo communicauerint, quando talia de haereticis apostoli scripserunt, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cuius magister Cerdon sub Hygino episcopo qui in urbe nonus fuit Romam uenit: quem Marcion secutus additis ad crimen augmentis inpudentius ceteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit et haereticum furorem sacrilegis armis contra ecclesiam rebellantem sceleratius et grauius armauit.