Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

s CVPRIANVS POMPEIO FRATRI S.

Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt conplexi simus in epistulis quarum ad te exempla transmisimus, frater carissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti eius exemplum: quo lecto magis ac magis eius errorem denotabis, qui haereticorum causam contra christianos et contra ecclesiam Dei adserere conatur. nam inter cetera uel superba uel ad rem non pertinentia uel sibi ipsi contraria quae inprouide scripsit, etiam illud adiuncxit ut diceret: (si qui ergo a quacumque haeresi uenient ad uos, nihil innouetur nisi quod traditum est, ut manus illis inponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.)