Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Plane quoniam inueni in epistula cuius exemplum ad me transmisisti scriptum esse quod quaerendum non sit quia baptizauerit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putaui, maxime cum in eadem epistula animaduerterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso uenientes dicat baptizari oportere, quod iam in nomine Iesu Christi baptizati esse uideantur. considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eandem fidem possint aliquid gratiae consequi. nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una. si eundem patrem, eundem filium, eundem spiritum sanctum, eandem ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae et ceterae haereticorum pestes et gladii ac uenena subuertendae ueritatis, potest illic et baptisma unum esse, si est et fides una.