Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ac ne longum sit per haereses uniuersas decurrere et singularum uel ineptias uel insanias recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse: de Marcione interim solo, cuius mentio in epistula a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis eius ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens quemadmodum [*]( 1 inueni et C1 2 transmisistis B quis] quis aut a quo B baptizanerit ... qui om. B 3 is P, his CL remissa BP, missam L 4 quod] quae C praeter eundem C 5 non B 8. l. m. 2 putauit C\' animaduerterit B 6 martionis L, marciani C ni ex nuB 7 dicant T1 baptizare C\' iesu om. T 9 credent B possit C, possunt LNP, possumus T; cf. 770,13 11 si eundem ex secundum C 13 antropiani B, om. C nalentiniani om. C appelletlani C, epelletiniani T, appellatiani v ophytae L, onitae ex opitae C .. marcioniste T s 8. 1. 14 ceteri T gladiis et uenenis subuertentes v, gladiis ac uenenis subuertente C sed uenena m. 1 15 ueritatem Cv illic] inter illos add. B 16 heresis BLT1, hereticos C os ex is uniuersos C os ex is 17 inertias T uel insanias om. B delectet L, delectatio est C id] d exp. P, hoc B, om. C 18 horret] hostendere ex hos regi C putet P de] Sed de B martione L, mentione P 19 ad te T 20 ratione C enim om. B. )

782
baptizare deberent instruit et docet dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo, docete gentes omnes tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. insinuat trinitatem, cuius sacramento gentes tinguerentur. numquid hanc trinitatem Marcion tenet? numquid eundem adserit quem et nos Deum patrem creatorem? eundem nouit filium Christum de uirgine Maria natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portauerit, qui mortem moriendo uicerit, qui resurrectionem carnis per semet ipsum primus initiauerit et discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit? longe alia est apud Marcionem sed et apud ceteros haereticos fides. immo nihil est apud illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanitatis et ueritatis inimica. quomodo ergo potest uideri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam et diuinae indulgentiae gratiam per suam fidem qui ipsius fidei non habuerit ueritatem? si enim, sicut quibusdam uidetur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra. ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. falsum autem credens uerum accipere non potuit, sed potius adultera et profana secundum quod credebat accepit.