Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Apud nos autem non noua aut repentina res est ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis ad ecclesiam ueniunt, quando anni sint iam multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur. neque enim difficile est doctori uera et legitima insinuare ei qui haeretica prauitate damnata et ecclesiastica ueritate conperta ad hoc uenit ut discat, ad hoc discit ut uiuat. nos non demus stuporem haereticis patrocinii et consensus nostri, et libenter ac prompte obtemperant ueritati.\' [*]( 1 a se] ipse ex tn se T extrario] extraneo CТ2v 2 post ex potest T 3 et om. C; et contra om. T opinantur 01p 4 ut om. CT non] id B 5 quod 0 sacerdotali O. T\' 6 num] numquid BC 7 et q.] aut q. CNv altare C\', altari is T, altario P 8 nos] non L 11 relinquamus CTv ecclesiae CNTv 18 ad ex ab T perneniont C 14 multi iam anni sint v et August. de bapt. c. Don. 11117 agripino T 15 in unum om. Aug. statnernnt BC 16 hodiernum diem T milia ex militiae T 18 et ezp. C rationaliter NPT et libenter om. C 20 ei] eis ex et C, eis e 21 ad huc Tx 22 ueniunt Cho discant Cir discnnt C\'v, discat L I uiuant C\'v demns] debemns BCTv stupere B 23 patrociniis BC, patrocinio v et om. v et consensus nostri om. B; augere add. v et] ut Tl, an B, cum v 24 obtemperent BT*; fort. obtemperabunt )

781