Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Nec nos mouet, frater carissime, quod in litteris tuis conplexus es, Nouatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant, quando ad nos omnino non pertineat quid hostes ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis ac ueritatis firmitatem. nam Nouatianus simiarum more, quae cum homines non sint humana imitentur, uult ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et ueritatem uindicare, quando ipse in ecclesia non sit, immo adhuc insuper contra ecclesiam rebellis et hostis extiterit. sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi uindicat ut apud se esse ecclesiam dicat et nos haereticos faciat. nos autem qui ecclesiae unius caput et radicem tenemus pro certo scimus et fidimus nihil illi extra ecclesiam licere et baptisma quod est unum apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando diuinae unitatis et rationem et ueritatem tenebat. quod si in ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra ecclesiam [*]( 2 ) [*]( 1 decreuimofl C quid exqmC et P m. 2 item] deinde ex die C 1 re quinto] quodam ex quo meo C 2 re q.] requerenti P, requirente C rescripserimus BLP 4 Lxxi (et om.) C, Lxx August. de unico bapt. e. Petii. c. 13 hoc om. B denno] de B 5 nostra ... esse om. L 6 sed baptizari om. B 7 quicumque] ergo add. v et 8. I. C adultera T in ras., altare C ueniunt v, ueneuntes C 8 sunt C1, om. v 9 carissime om. C 10 nouacianos C\' baptizare B 11 quod B 12 rationem L 13 ac om. L nouatianis L simarom L 14 sunt B humanitatem C, humana tamen v imitantur PT2v, imitatur C uult] ubi T 15 sibi et ueritatem om. C uindicat ex uindicare T qtiando] quamquam B ipsi L, ipsa 01 16 et om. C 17 etenim] enim C baptismum C hoc] quem B unum] enim P 18 ut] et B esse om. BL in ecclesiam B 20 fidimus] fidem B illi] illic CT baptismatis Cv 21 apud] caput Cv prius baptizatus L prius ... I. 23 baptizatos om. C* 22 ratione L 23 baptizatus P )