Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Adque ut magis intellegi posset contra eiusmodi audaciam quae sit censura diuina, inuenimus in tali facinore non solum duces et auctores sed et participes poenis destinari, nisi se a communione malorum separauerint, praecipiente per Moysen Domino et dicente: separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum. et quod comminatus per Moysen Dominus fuerat impleuit, ut quisque se a Core et Dathan et Abiron non separasset poenas statim pro impia communione persolueret. quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes et culpae et poenae futuros qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes inreligiosa temeritate miscuerunt. sicut etiam per Osee prophetam spiritus sanctus contestatur et dicit: sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur, docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio coniungi qui fuerint eorum peccato contaminati.