Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt quibus supplicia diuinitus inrogantur? aut quomodo tales iustificare et sanctificare baptizatos possunt qui hostes sacerdotum aliena et inlicita et nullo sibi iure concessa usurpare conantur? quos tamen ipsos non miramur pro sua prauitate contendere. adserant necesse est singuli quique quod faciant, nec uolunt uicti facile [*]( 5 Num. 16, 26. 14 Os. 9, 4. ) [*]( 1 ut] quo C s. I. audaciam] aciam S, licentiam et aodaciam Q 2 facinora L 4 per om. C mosen L 5 dum Q a om. S 6 durissimonim istorum C 7 homnibus C, hominibus S peccatis CV 8 comminaturs S 9 quisquis v coreb S datham S 10 et poenas \'s impia] coniuratione et add. C quod Cl 11 noxios S omnes et] do se C o in ros. 12 praepoaitum et sacerdotem dei C 13 miacaerit C, miscuerint v profeta 8 14 sanctus om. S dicat M (dicit Q) 15 ea] ea non C 16 centaminati L, exp. m. 2 onnes om. S 17 coniungi] conpungi C fuerunt C\' eorum] omnium S 20 quomodo ex q homo C et sanctificare om. V 21 hostes exp. L, hostias C i 8. 1. et aliena 11 (aliena Q) 22 iura P 23 adserant] enim add. CVv 24 faciant S, faciunt CLPQV )

759
succumbere, quamuis sciant id quod faciant non licere. illud mirandum est, immo indignandum potius et dolendum, christianos antichristis adsistere et praeuaricatores fidei adque ecclesiae proditores intus in ipsa ecclesia contra ecclesiam stare. qui quoniam pertinaces alias et indociles uel hoc tamen confitentur quod uniuersi siue haeretici siue schismatici non habeant spiritum sanctum, et ideo baptizare quidem possint, dare autem spiritum sanctum non possint, in hoc ipso a nobis tenentur ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse qui non habeant. spiritum sanctum..