Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod uero eundem quem et nos Deum patrem, eundem filium Christum, eundem spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare tales potest. nam et Core et Dathan et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum nouerant, pari lege et religione uiuentes, unum et uerum Deum qui colendus adque [*]( 1 abieritia S, ieritis C\'LPQ, geritis O. sainaritarum L item. 2. 3 intraneritis S, introieritis CLPQv 2 prius] primum C gentilem C praeterire C 4 erunt O. aciasmatici C; deinde repetit p. 755,14 esse posse c. q. nec terrestris nec e. p. d. e. c. satiaU a. L e. a d. et maiore L luce manifestat quod gentilis C1 7 cato- lica 8 tenet S 8 quo et nos C 8.1. nosse] filium nosse 8 eundem f. cbristom om C1 9 eundem spiritum om. S ac om. L, hac 8 propter hoc] propterea V 10 in interrogatione Qv 11 quisquis c opponidum Cl 13 symbnli S nec ex nihil S m. 2 14 in om. c remissione QS 15 mentiuntur ... L 17 peccatorum om. 8 in interrogatione Cv 16 uoci snae C1 17 dari non C «ccleria L posse C, dari posse 8, om. LPQ quam] qua SQ1, quando M 18 illis S posse ex esse C, habere non posse S 19 quem] quod S 21 potest] possent 8 corjfre P c in ras., chore Cv et abiron et datbans 8 22 aron QS mojsen CPQ, moses L 23 adque innocandus om. 8 )

757
inuocandus fuerat inuocabant: tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem qui sacerdotium legitimum dignatione Dei adque ordinatione Domini perceperat sacrificandi sibi licentiam uindicauerunt, diuinitus percussi poenas statim pro inlicitis conatibus pependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia inreligiose et inlicite contra ius diuinae dispositionis oblata. turibula quoque ipsa, in quibus incensum inlicite fuerat oblatum, ne in usum de cetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis diuinae memoriam corrigendis posteris exhiberent, iussu Domini conflata adque igne purgata in laminas ductiles producuntur et adfiguntur altari secundum quod loquitur scriptura diuina. memoriale, inquit, filiis Israel ut non accedat quisquam alienigena qui non est ex semine Aaron inponere incensum ante Dominum ut non sit sicut Core. et tamen illi schisma non fecerant nec foras egressi contra Dei sacerdotes inpudenter adque hostiliter rebellauerant, quod nunc hi ecclesiam scindentes et contra pacem adque unitatem Christi rebelles cathedram sibi constituere et primatum adsumere et baptizandi adque offerendi licentiam uindicare conantur. quomodo perficere quae agunt aut impetrare aliquid inlicitis conatibus de Deo possunt qui contra Deum quod eis non licet moliuntur? quare qui Nouatiano siue ceteris eiusmodi schismaticis patrocinantur frustra contendunt baptizari et sanctificari illic aliquem salutari baptismo posse ubi constet baptizantem baptizandi licentiam non habere.

[*]( 12 Num. 16, 40. )[*]( 1 quia] quo S 2 qui* L, quia Q1S (qui MQ1) 3 dignatio 8 domini L, dei atq. S, om. CPQV perceperant S (Tdiuinae om. S 7 thuribula PQS ipsa] illa C in quibus om. S 8 usum CS, uflu LPQv 9 et ultionis om. S corrigentis S 10 eiiberent S 11 laminas L2PQ, flamminas Ll et adf*iguntur L (1 eras.), om. S 12 et loquitur C 13 ut] et S reoedat 8 15 dm S sit om. C sicut ex sic L chore Cv; pereant add. C e. I. sibi schisma C 16 sacerdotis S 17 reuelauerant QS, rebellauerunt L hii L t. I. 20 quae] quod C 21 inlicitos S conantibus Ql (conatibus MQ1) 22 nouatianus L 23 sine om. C ceteros S, ceterisque C schismaticos 8; fort. qui Nouatianos siue ceteros e. schismaticos (cf. App. 54,12) 24 et sanctificari om. S salutare S 25 posse et S, possit C, potest L )
758