Quod ecclesia una sit declarat in cantico canticoram spiritus sanctus ex persona Christi dicens: una est columba mea, [*]( 1 Luc. 11, 23. 6 1 Io. 2, 18. 19. 13 Matth. 18, 17. 23 Cani. 6, 8. ) [*](1 aduersarioB SUOB CQBV 2 adaersum CLPRv mecum non CBx 8 iohannes apostolus c 4 haoresim CPRv discreuit] disseruit C aut om. B aliquo C separatos C o ex i porait om. L 5 qui] sed S 6 dicens ... uenit add. Pm. 51 in marg. quia] quo C, qui iam B 7 multi om. B 8 facti eunt ex faciunt P 9 exirent C\' 10 ex nobis fuissent S manaiesent] utique add. Qv 11 dnoC, dns B et om. QS, eras. in M; fort. dnTet df antichristos omnes] communes S esse ex sse S 12 constat Pl 14 uero et] nero C tamquam] quasi B, om. C 16 ut S, et Q, om. CLPBv 18 sacrilegae P, et sacrilega S adultera Y bublicanus L 19 quando minora] quam|dmo S 20 et ethnicus et publicanus S 22 quodl autem add. CLPQBv sps scs in cantico cantieoram C in eaatioo canticorum om. B cantico om. P 23 dicit 01 )
751
perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. de qua item denuo dicit: hortus conclusus soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae uiuae. si autem hortus conclusus est sponsa Christi quae est ecclesia, patere res clausa alienis et profanis non potest. et si fons signatus est, neque bibere inde neque consignari potest cui foris posito accessus ad fontem non est. puteus quoque aquae uiuae si unus est, idem qui intus est, uiuificari et sanctificari foris positus ex illa aqua non potest, ex qua solis eis qui intus sunt usus omnis et potus concessus est quod et Petrus ostendens unam ecclesiam esse et solos eos qui in ecclesia sint baptizari posse posuit et dixit: in area Noe pauci id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quod et uos similiter saluos faciet baptisma, probans et contestans unam arcam Noe typum fuisse unius ecclesiae. si potuit tunc in illo expiati et purificati mundi baptismo saluus per aquam fieri qui in area Noe non fuit, potest et nunc uiuificari per baptisma qui in ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est. sed et Paulus hoc idem adhuc apertius et clarius manifestans ad Ephesios scribit et dicit: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret
[*]( 2 Cant. 4, 12. 12 I Petro 3, 20, 21. 20 Eph. 5, 25. 26. ) [*]( 1 matris LQ electa est genetrici * Q 3 sponsa] sponsa mea CR fons ex foris C signatur 01 4 hortos L\' 5 patere res] patereris S, patere eccleaia C poteat] potens S 6 est om. S consignare S potestj posset S cui] qui S positus S 7 si* Pin ras. unius SQ (unus M) 8 idemque Rv, om. S; fort. idemque qui intus est om. S et sanctificari om. QS positos Q potius S 9 aqua] qua B intus] inter S sunt usus] sumus 8 10 alt. et om. S 11 in 8 8.1. m. 2 ecclesia s. b. posse] ecclesiam esse et soli baptizati possint 8 sunt CR1 12 id est pauci Q 13 quod] quo P, quomodo CB uos] illos S 14 probans ex probatia C 15 unam arcam noe] una arcana et 8 potuit] posuit S 16 expiati et] excipiet S saluM C\', saluis S 17 aream Q noe om. V et om. R tunc S uiuificari] purificari C 18 ecclesiam S cui ex qui S, cum P sola C1S est] es B 19 paulus apoetolus OLPQBRv hoc] hoc est S 20 ecclesiam suam 8 21 purgans] portans C ) 752
purgans eam lauacro aquae. quod si una est ecclesia quae a Christo diligitur et lauacro eius sola purgatur, quomodo qui in ecclesia non est aut diligi a Christo aut ablui et purgari lauacro eius potest?