Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS MAGNO FILIO S.

Pro tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram, fili carissime, an inter ceteros haereticos eos quoque qui a Nouatiano ueniunt post profanum eius lauacrum baptizari et sanctificari in ecclesia catholica legitimo et uero et unico ecclesiae baptismo oporteat. de qua re quantum fidei nostrae capacitas et scripturarum diuinarum sanctitas ac ueritas suggerit, dicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis ac iuris. propter quod Nouatianus nec debet nec potest excipi quo minus ipse quoque extra ecclesiam consistens et contra pacem ac dilectionem Christi faciens inter aduersarios et antichristos conputetur. neque enim Dominus noster Iesus Christus cum in euangelio suo testaretur inimicos suos esse eos qui secum non essent aliquam speciem haereseos designauit, sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes gregem [*]( 1 ad que ex adq. C scribere] seroire Z 2 semper b. nalere] semper habere te bene nec non in dno nalere Z. — Explicit ad Stepbanum (add. Z: de Martiano arelatense qui hereticos recepit) Zo, Explicit i,. om. Cp. — ) [*](Epist. LXVIIII. — Incipit de his qui in lecto consequuntur SQ nisi quod Q incipit om., Incipit ad Magnum de Nouatiano (nonat C) CLP, Incipit ad Magnum de Nouatiano de (et de B) his qui in lecto (gratiam add. M 8. 1. m. 2) consecnntnr MR. — 4 filio om. S 7 neniant CPQB prophanum Sv et om. C et sanctificari om. S 8 ecclesiam catholicam legitime nero et nno C, om. B 9 baptissimo 8 fidei] fidei quoque Q nosti M (nostrae Q) \' 11 omnes] dns C chrismatioos S1 12 debent B nec] ne. P 14 inter .. L im eras. antichristo L 16 inimicos 8, adnersarios CLPQBv 17 essent] esset B, esse L haereseos] hereticos Q omnes] dns C 18 omnino] hereticos add. CB essent et secum non om. S colligerent (gregem s. spargerent om.) B. )

750
suum spargerent aduersarios esse ostendit dicens: qui non est mecum, aduersus me est: et qui non mecum colligit, spargit. item beatus apostolus Ioannes nec ipse ullam haeresin aut schisma discreuit aut aliquos speciatim separes posuit, sed uniuersos qui de ecclesia exissent quique contra ecclesiam facerent, antichristos appellauit dicens: audistis quia antichristus uenit, nunc autem antichristi multi facti sunt. unde cognoscimus quia nouissima hora est. ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum. unde apparet aduersarios Domini et antichristos omnes esse quos constet a caritate adque ab unitate ecclesiae catholicae recessisse. adhuc quoque Dominus in euangelio suo ponit et dicit: si uero et ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. si autem qui ecclesiam contemnunt ut ethnici et publicani habentur, multo magis utique rebelles et hostes falsa altaria et inlicita sacerdotia et sacrificia sacrilega et nomina adulterata fingentes inter ethnicos et publicanos necesse est conputentur, quando minora peccantes et tantum ecclesiae contemptores ethnici et publicani sententia Domini iudicentur.