Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Propter quod cum sola ecclesia habeat aquam uitalem et baptizandi adque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Nouatianum baptizari et sanctificari aliquem posse, prius ostendat et doceat Nouatianum in ecclesia esse aut ecclesiae praesidere. ecclesia enim una est, quae una et intus esse et foris non potest. si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificauit, Nouatianus in ecclesia non est nec episcopus conputari potest, qui euangelica et apostolica traditione contempta nemini succedens a se ipso ortus est. habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est.