Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nam cum in baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat et declarat m euangelio suo Dominus per eos solos posse peccata dimitti qui habent spiritum sanctum. post resurrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos et dicit: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. quo in loco ostendit eum solum posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui habeat sanctum spiritum. denique ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Iohannes accepit ante spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus, ut certum esset adque manifestum baptizare non posse nisi eos qui habeant spiritum sanctum. [*]( 14 Io. 20, 21-23. ) [*]( 1 sciant] scismus S id q. faciant om. S faciunt CLv 3 antecristis S, anticristis LQ, antichristo C 4 proditore S in om. Cl Q, intra v ecclesiae CQ (ecclesia M), septa ecclesiae v\' quoniam] quamquam v 5 aliis P dociles S 6 sine haeretici om. S 7 et] e C et ideo ... sanctum om. S possint LP, possunt CQSv 8 possint LPS, possunt CQv 9 habent C 10 spiritum sanctum] licentiam C 12 posse peccata sua S, peccata V, peccata posse v 13 dimitti] remittantur S habeant CLQv 14 enim om. S et dicit] dicens S 17 cui C remittetur S, remittuntur CP illis C si om.C 1sdetenebitis detinebuntur quod C eum] eos C s s. l. 19 habet P, habeant C\'l 20 spm scm CLPQv ipsum om. C dum christum V nrm P s. 1. m. 2, non C, scm V 21 ante accepit S 22 esse in L )

760
itaque qui haereticis siue schismaticis patrocinantur, respondeant nobis habeantne spiritum sanctum an non habeant si habent, cor illic baptizatis quando ad nos ueniunt manus inponitur ad accipiendum spiritum, quando iam utique aceeptus sit ubi si fuit dari potuit? si autem foris cuncti haeretici et schismatici non dant spiritum sanctum et ideo apud nos manus inponitur ut hic accipiatur quod illic nec est nec dari potest, manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse quos constet spiritum sanctum non habere. et idcirco ut secundum diuinam dispositionem adque euangelicam ueritatem peccatorum remissionem consequi et sanctificari ac templa Dei fieri possint, ecclesiae baptismo baptizandi sunt omnes omnino qui ab aduersariis et antichristis ad Christi ecclesiam ueniunt.